PL 158, col. 279

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sed qui ab angelo annuntiatus est, qui Deus et
homo, Filius Dei et Filius Virginis est: et quidquid
de illo dicitur, aut secundum Deum, aut secundum
hominem, verum est dicere. Neque enim personaliter
Filius Dei designari potest vel nominari,
sine filio hominis; nec filius hominis, sine Filio
Dei; quia idem ipse est Filius Dei, qui filius hominis;
et eadem est Verbi, et assumpti hominis proprietatum
collectio. Diversarum vero personarum
impossibile est eamdem esse proprietatum collectionem;
aut de invicem eas praedicari. Nam et Petri
et Pauli non est eadem proprietatum collectio; et
Petrus non dicitur Paulus, nec Paulus Petrus. Cum
ergo Verbum caro factum est, naturam assumpsit,
quae sola nomine hominis significatur, et semper

est alia a divina natura; non aliam assumpsit personam,
quoniam eamdem habet cum assumpto homine
proprietatum collectionem. Non enim idem est
homo et assumptus a Verbo homo, id est Jesus;
quoniam in nomine hominis, sicut dictum est, sola
intelligitur natura; in assumpto vero homine, vel in
nomine Jesu, intelligitur cum natura, id est cum
homine, collectio proprietatum, quae est eadem
eidem assumpto homini et Verbo. Quapropter non
dicimus Verbum, et simpliciter hominem, eamdem
esse personam; ne non magis dicamus illum hominem
eamdem esse personam cum Verbo, quam
quemlibet hominem; sed Verbum, et illum assumptum
hominem, id est Jesum; sicut non credimus
eumdem hominem eamdem simpliciter esse personam

cum Deo, sed cum illa persona, quae Verbum
Filius est, ne confiteri videamur ipsum hominem,
personam eamdem esse, quae Pater est, aut
Spiritus sanctus. Sed quoniam et Verbum est Deus,
et ille assumptus homo est homo; verum est dicere
quia Deus et homo eadem persona est: sed in nomine
Dei, subaudiendum est Verbum, et in nomine
hominis subintelligendus est Filius Virginis.
CAPUT VII [ al. VI.]
Quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non sint
tres res separatae, naturali Adam et Abel probatur
exemplo.
De spiritu illius, cui respondeo in hac epistola,
nihil potui videre praeter illud quod supra posui;
sed puto sic rei veritatem patet ex his quae dixi,

ut nulli lateat intelligenti nihil quod contra illam
dicitur, vim veritatis tenere. Sed si revocatus
a multitudine deorum, pluralitatem abneget in Deo
personarum: hoc ideo facit, quia nescit unde loquitur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.