PL 158, col. 284
De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
est Deum semper unum et eumdem esse, et non
alium et alium: ita Pater nunquam est idem Filio
suo, aut procedens illi a quo procedit, secundum
has relationes. Sed semper alius Pater et alius
Filius, alius procedens et alius de quo procedit;
nec unquam dici possunt de invicem. Quoniam ergo
cum Deus nascitur de Deo, vel cum Deus procedit
de Deo, nec substantia potest amittere singularitatem,
nec relatio pluralitatem; idcirco unum est
ibi tria, et tria unum; nec tamen tria de invicem
dicuntur, nec incredibile 49 debet esse in natura,
quae super omnia et omnibus aliis dissimilis est, esse
aliquid, cujus exemplum in aliis rebus non valeat
perfecte inveniri: haec autem tria Latini dicunt
personas, Graeci substantias. Sicut enim dicimus
nos [(Monol. cap. 78, al., 76)] in Deo substantiam
unam, tres personas; ita illi dicunt unam essentiam,
tres substantias: idipsum ibi per substantiam,
quod nos per personam, significantes;
nec a nobis aliquatenus in fide discrepantes. Quomodo
vero Filius nascatur de Patre, et Spiritus
sanctus procedat a Patre et Filio, nec tamen sit Filius;
quoniam sicuti est videri in hac vita non potest,
beatus Augustinus [(lib. IX, c. 12; l. II, c. 3; l. XII,
c. 5; l. XV, c. 26)] velut per speculum et in aenigmate,
in libro de hac ipsa Trinitate diligenter
contemplatus est; et ego in Monologio meo [(cap. 55,
al. 53)] pro mea possibilitate disputavi. Si quis,
autem velit scire cur cum in summa essentia
nullus sit sexus; parens ibi potius dicatur Pater,
quam mater; aut proles Filius, quam filia; aut cur
Pater tantum ingenitus, Filius tantum genitus, Spiritus
sanctus nec genitus, nec ingenitus, in eodem
libello [(cap. 56, al., 55)] aperte inveniet.