PL 158, col. 285
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
Negatur a Graecis quod Spiritus sanctus de Filio
procedat, sicut nos Latini confitemur. Nec recipiunt
doctores nostros Latinos, quos in hoc sequimur.
Qui quoniam evangelia nobiscum venerantur, et in
aliis de trino et uno Deo credunt hoc ipsum per omnia
quod nos, qui de eadem re certi sumus: spero per
auxilium ejusdem Spiritus sancti, quia si malunt
solidae veritati acquiescere quam pro inani victoria
contendere, per hoc quod absque ambiguitate
confitentur, ad hoc quod non recipiunt, rationabiliter
duci possunt. Quamvis igitur multi sint, qui
hoc melius me possint efficere; tamen quoniam mihi
a pluribus hoc injungitur, quorum petitioni, tum
pro debito veritatis amore, tum pro eorum charitate
et religiosa voluntate non audeo resistere; invoco
eumdem Spiritum sanctum ut ad hoc me dignetur
dirigere. Hac itaque spe pro meae scientiae
humilitate, scientioribus altiora relinquens,
quod postulant aggrediar; et Graecorum fide atque
his, quae credunt indubitanter et confitentur,
pro certissimis argumentis ad probandum quod
non credunt, utar.
CAPUT PRIMUM.
Quae communis est Latinis et Graecis fides de Trinitate.
Credunt quidem unum et solum ac perfectum esse
Deum, nec ullam eum habere partem, sed totum
esse quidquid est. Hunc quoque confitentur esse
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; ita ut sive
solus dicatur Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus;
sive duo simul, Pater et Filius, aut Pater et Spiritus
sanctus, aut Filius et Spiritus sanctus; sive tres