PL 158, col. 286
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
simul, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, idem totus
et perfectus designetur Deus, quamvis non idem
significet nomen Patris aut Filii, quod nomen Dei.
Non enim idem est esse Deum, quod est esse Patrem,
aut Filium. Nomen autem Spiritus sancti,
ideo quia Spiritus sanctus alicujus intelligitur spiritus,
pro relativo nomine ponitur. Nam quamvis
Pater sit spiritus, et sanctus; et Filius sit spiritus,
et sanctus; non est tamen Pater alicujus spiritus,
nec Filius alicujus est spiritus: sicut Spiritus
sanctus alicujus est spiritus; est enim spiritus
Dei, et spiritus Patris, et Filii. Quamvis enim Graeci
negent de Filio illum procedere; non tamen negant
eum esse spiritum Filii. Credunt quoque et confitentur
Deum de Deo esse nascendo, et Deum esse
de Deo procedendo; quia Filius Deus est de
Patre Deo, nascendo; et Spiritus sanctus Deus est
de Patre Deo, procedendo. Nec putant alium
esse Deum, qui nascitur, quam de quo nascitur: et
qui procedit, quam de quo procedit, quamvis secundum
nomina significantia quia est de quo aliquis
nascitur, et est qui de aliquo nascitur, et est qui
de aliquo procedit, pluralitatem admittat; secundum
quam plures et alii sunt ab invicem Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus. Nam cum dicitur
Deus esse Pater, significatur esse de quo
aliquis nascitur; et cum nominatur Filius, intelligitur
esse qui de aliquo nascitur; et quando Spiritus
sanctus nominatur, quia non absolute spiritum,
sed spiritum Dei intelligimus, monstratur esse qui
de aliquo procedit. Sed cum dicitur quia Filius est
de Patre, et Spiritus sanctus est de Patre intelligitur 50
quia hoc quod est Filius, aut Spiritus