PL 158, col. 292
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
et Spiritus sanctus, aut alius totus erit Pater,
alius totus Spiritus sanctus, ut de toto Patre sit, et
non de toto Spiritu sancto; aut si idem totus Deus
est Pater et Spiritus sanctus: ex necessitate cum
est de Deo toto, qui unus totus est Pater et Spiritus
sanctus; est pariter de Patre et Spiritu sancto, si
non repugnat aliud. Eodem modo, cum dicitur Spiritus
sanctus esse de toto Deo, qui est Pater et Filius;
aut alius totus erit Pater, alius totus Filius, ut sit de
toto Patre, et non de toto Filio Spiritus sanctus; aut
cum est de Patre Spiritus sanctus, non potest non
esse de Filio; si non est Filius de Spiritu sancto.
Nulla enim alia ratione potest negari Spiritus
sanctus esse de Filio.
Dicet aliquis: Si quoniam unus Deus est Pater
et Spiritus sanctus, cum Filius est de Patre, sequitur
eum esse de Spiritu sancto; aut cum Spiritus
sanctus est de Patre, quia idem Deus est Pater
et Filius, est etiam de Filio: cum Pater gignit Filium,
necesse est eum gignere quoque Spiritum
sanctum; quia unus idemque Deus est Filius et
Spiritus sanctus. Et cum Spiritus sanctus procedit
de Patre, propter eamdem unitatem Deitatis Filii
et Spiritus sancti, procedit et Filius de Patre ita
sicut Spiritus sanctus. Si vero unitas Dei in Filio
et Spiritu sancto non illam habet vim consequentiae,
ut uterque similiter sit genitus et procedens,
videtur quod non ex eo quod unus Deus
est Pater et Spiritus sanctus sequitur Filium
esse de Spiritu sancto, aut Spiritum sanctum esse
de Filio; quoniam idem Deus est Pater et Filius, ut
dicis. Ad quod ego:
Habent utique a Patre esse Filius et Spiritus sanctus,
sed diverso modo; quia alter nascendo, alter procedendo,
ut alii sint per hoc ab invicem, ut dictum est.
Et ideo, cum nascitur unus, non potest cum eo nasci
ille, qui per hoc est alius ab eo, quia non similiter nascitur,
sed procedit, et cum unus procedit; nequit ille
simul procedere, qui per hoc est alius ab illo, quia
non similiter procedit, sed nascitur. Et ideo non
habet hic unitas illam vim consequentiae; quia
pluralitas obviat, quae ex nativitate nascitur et processione.
Nam et si per aliud non essent plures Filius
et Spiritus sanctus, per hoc solum essent diversi.