PL 158, col. 293
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
Cum autem dico ex eo quia Pater unus Deus est
cum Filio aut cum Spiritu sancto, sequi Filium esse
de Spiritu sancto, aut Spiritum sanctum esse
de Filio: nulla ibi pluralitas generatur, quae unitatis
obviet consequentiae; quia non utrumque dico
esse, sed alterum tantum. Omnimoda igitur et inexpugnabili
necessitate concluditur, quia si vera sunt
quae supra dixi nos pariter cum Graecis credere, aut
Filius est de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus est
de Filio. Quod autem Filius non sit de Spiritu sancto,
palam est ex catholica fide. Non enim est Deus
de Deo, nisi aut nascendo, ut Filius; aut procedendo,
ut Spiritus sanctus. Filius autem non nascitur
de Spiritu sancto: si enim nascitur de illo, est filius
Spiritus sancti, et Spiritus sanctus est pater ejus;
sed alter alterius nec pater, nec filius est. Non
ergo nascitur de Spiritu sancto Filius; nec minus
apertum est quia non procedit de illo. Esset enim
spiritus ejusdem Spiritus sancti. Quod aperte negatur,
cum Spiritus sanctus dicitur et creditur spiritus
Filii. Non enim 52 potest esse spiritus sui spiritus.
Quare non procedit Filius de Spiritu sancto.
Nullo ergo modo est de Spiritu sancto Filius. Sequitur
itaque inexpugnabili ratione Spiritum sanctum
esse de Filio, sicut est de Patre.
CAPUT V.
Evincitur Spiritum sanctum hoc, quod est, habere a
Patre; contra quemdam episcopum Graecis faventem.
Forsitan negabunt Graeci Spiritum sanctum esse
Deum de Deo, sicut est Filius Deus de Deo; quoniam
probamus per hoc illum esse et procedere de
Filio; nec est positum in illo symbolo, in quo reprehendimur
ab illis addidisse processionem ejus de
Filio. Sed qui hoc putat, negat aut Patrem esse
Deum, de quo est Spiritus sanctus; aut Spiritum
sanctum esse Deum, qui est de Patre; aut hoc ipsum
quod est Spiritus sanctus esse de Patre. At
Patrem non esse Deum, aut Spiritum sanctum, nullus
suscipit Christianus. Videamus igitur utrum
hoc ipsum quod est essentialiter Spiritus sanctus,
sit de Patre: quod quemdam episcopum, Graecis
forsitan faventem, in Barensi civitate sensi nolle
sentire. Nam si non est hoc ipsum de Patre,
quod est: cum sit unus idemque Deus, qui Pater;
inveniri nequit unde sit alius a Patre. Non enim
inde alius est, quia Pater habet Filium, et Spiritus