PL 158, col. 298

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

esse Spiritum sanctum de Patre, est causa ut sit de
Deo; cum dicitur esse de Patre, non est intelligendum
quod sit de hoc, quod Pater est Deus, id est
de divina essentia; sed de hoc quod Deus Pater
est, id est de hoc unde refertur ad Filium. Erit igitur
divina essentia in Spiritu sancto, non de deitate
Patris, sed de relatione: quod stultissimum est
dicere. Quamvis et si hoc velit aliquis accipere, non
minus sequitur Spiritum sanctum de Filio quam de
Patre procedere. Nempe nulla relatio est Patris sine
relatione Filii, sicut nihil est Filii relatio sine Patris
relatione. Si ergo altera nihil est sine altera,
non potest aliquid de relatione Patris esse sine relatione
Filii. Quare sequitur Spiritum sanctum
esse de utraque, si est de una. Itaque si est de Patre

secundum relationem, erit similiter et de Filio
secundum eumdem sensum. Verum quia nemo
tam insipiens est qui hoc opinetur, credendum et
confitendum est ideo de Patre Spiritum sanctum
esse, quia est de Deo. Non autem magis est Pater
Deus quam Filius; sed unus solus verus Deus, Pater
et Filius. Quapropter si Spiritus sanctus est de Patre
quia est de Deo qui Pater est, negari nequit esse
quoque de Filio, cum sit de Deo qui est Filius.
CAPUT VIII.
Spiritus sanctus procedit de Patre et Filio, quia
procedit de solo vero Deo, qui Pater est et Filius.
Consideremus etiam quod Dominus dicit in Evangelio.
Ait enim: Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti,

Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
. Aut ergo ita intelligendus
est iste solus verus Deus, ut cum nominamus
solum Patrem, non significetur ille solus
verus Deus, neque quando nominamus solum Filium;
sed tunc solummodo intelligatur iste solus
verus Deus, quando simul dicimus Patrem et Filium.
Aut solus verus Deus intelligitur, cum nominamus
solum Patrem, aut solum Filium; at si
solo Patre nominato, aut solo Filio, non intelligitur
solus verus Deus sine abjectione nominis alterius,
non est Pater perfectus Deus, neque Filius
perfectus Deus; sed est Deus compositus ex Patre
et Filio. Sed credimus Patrem esse perfectum,

et solum verum Deum et Filium similiter perfectum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.