PL 158, col. 299

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

et solum verum Deum. Cum ergo nominamus Patrem
solum aut Filium, non aliud intelligimus, excepta
relatione qua referuntur ad invicem, quam solum
verum Deum et eumdem quem in utriusque prolatione
cognoscimus. Itaque cum dixit Dominus: Haec
est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum
Deum, et, quem misisti, Jesum Christum [(Joan. XVII,
3)]
; si addidisset, dicens: Et de hoc solo vero Deo
procedit Spiritus sanctus, quis auderet separare Filium
ab illa processione, cum ille solus verus Deus
non magis aut minus sit Pater quam Filius? Quapropter
si idem solus verus Deus intelligitur, cum
solus Pater dicitur aut Filius et cum ambo simul
nominantur: quid apertius quam quia de solo vero
Deo, qui Pater est et Filius, procedit Spiritus sanctus,

cum dicitur a patre procedere? Quare sicut intelligeretur
de Filio procedere, si idem Filius dixisset
de solo vero Deo illum procedere, quando dixit
se et Patrem solum verum Deum esse; ita cum dicit
eum de Patre procedere, absque dubio significat
eum de se procedere.
CAPUT IX
Missio Spiritus in nomine Filii et a Filio confirmat
Processionem ejus de Filio.
Dicit etiam Dominus: Paraclitus autem Spiritus
sanctus, quem mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV,
26)]
. Et rursum: Cum autem venerit Paraclitus,
quem ego mittam vobis a Patre [(Joan. XV, 26)]
. Quid
ergo intelligendum est, cum dicit: Quem mittet Pater
in nomine meo? an quia Spiritus sanctus habebit

nomen ejus, ut, cum mittet Pater Spiritum sanctum,
idem sit quod mittere Filium? Sed quod ait: Quem ego mittam vobis a Patre
non recipit
hunc sensum; quia eumdem ipsum Spiritum sanctum,
quem mittit Pater, mittit et Filius; neque
mittit Filius Filium. Denique nusquam legimus, et
omnino negamus Spiritum sanctum esse Filium.
Quid itaque est: Quem mittet Pater in nomine meo,
nisi, quem Pater mittet, Filius quoque mittet? Sicut
cum dicit: Quem ego mittam a Patre, non est aliud
quam ego mittam et Pater. Filius namque est nomen
illius qui dicebat: Mittet Pater in nomine meo 54
Non est ergo aliud: Mittet Pater in nomine meo
nisi, mittet Pater in nomine Filii. Quid igitur est, mittet Pater in nomine
Filii, nisi, mittet Pater,

tanquam si mittat Filius, ut in missione Patris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.