PL 158, col. 300

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

missio intelligatur Filii? Quod vero ait: Quem
ego mittam vobis a Patre, quomodo intelligendum
est? Utique a quo eum mittit Filius, ab eo mittitur.
Mittit autem eum a Patre: ergo a Patre mittitur.
Sed ille mittit a quo mittitur: Pater itaque mittere
intelligitur, cum Filius dicit: Ego mittam a Patre.
Quid est ergo, Ego mittam a Patre, nisi, Ego mittam
tanquam si Pater mittat, ut una et eadem sit
missio mea et Patris? Cum itaque Filius tanta
diligentia ostendat unam esse missionem Patris et
suam; ut nec Pater mittat, nisi cum Filius mittit;
nec Filius mittat, nisi cum mittit Pater: quid
vult significare, aut quid intelligi, nisi quia
non aliter se habeat ad Patrem Spiritus sanctus, et
aliter ad Filium; nec magis est unius quam alterius?

Quamobrem nimis difficile, imo impossibile est,
ostendere quomodo non procedat ab utroque. Unde
enim est Filio simul cum Patre dare vel mittere
Spiritum sanctum, et hunc esse utriusque; si simul
non est de utroque? Cur enim magis dat Filius Spiritum
sanctum, quam Spiritus sanctus Filium? Aut
cur magis Spiritus sanctus est Filii, quam Filius
Spiritus sancti, nisi quia Filius non est ita de Patre
simul et de Spiritu sancto, sicut Spiritus sanctus est
de Patre simul et de Filio? Si ergo Spiritus
sanctus non est de Filio, non detur a Filio, nec dicatur
esse Filii: sicut Filius non datur a Spiritu
sancto, nec dicitur esse Spiritus sancti; quoniam non
est de Spiritu sancto. Si autem dicunt quia Spiritus
sanctus mittit etiam Filium, sicut idem ipse dicit

per prophetam: Et nunc Dominus Deus misit me,
et Spiritus ejus [(Isai. XLVIII, 16)]
, hoc secundum hominem,
quem gerebat, intelligendum est, qui Patris
et Spiritus sancti una voluntate et dispositione mundum
redempturus in mundo apparuit.
Quaero tamen ab his qui negant Spiritum sanctum
esse et procedere de Filio, quomodo intelligant
eum sic esse Spiritum Filii, ut Filius
tanquam suum Spiritum illum mittat? An putant
quia Pater dedit Filio Spiritum sanctum suum
tanquam a se non habenti? Aut enim habet a se aut
ab alio. Sed ab alio non potest habere, nisi a Patre.
Accepit igitur a Patre, a quo habet; et dedit ei Pater
Spiritum sanctum, ut a se non habenti. Hic ostendant,
cum aequales sint Pater et Filius et Spiritus

sanctus, et unusquisque sibi sit sufficiens, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.