PL 158, col. 301

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

fuit causa, vel quae indigentia Filii, ut Pater daret
ei Spiritum suum, magis quam Spiritui sancto Filium
suum. Non negamus hoc modo habere Filium
Spiritum sanctum a Patre; quia a quo habet esse,
ab eo habet ut de se Spiritum existentem habeat
sicut Pater; quoniam idem esse est Patris et Filii.
Non est enim idem a Patre accipere essentiam, de qua
procedit Spiritus sanctus, et accipere a Patre
Spiritum sanctum. Cum enim dicitur habere a Patre
essentiam, de qua Spiritus sanctus procedit, nulla
monstratur indigentia Filii. Cum vero dicitur quia
Filius accipit a Patre Spiritum sanctum, quem
de se non habet sicut Pater, videtur significari Filius
quasi minus aliquid habere quam habeat Pater;
et velut ad supplementum ei dari Spiritum sanctum.

Sed non apparet cur magis egeat Filius Spiritu
sancto, quam Spiritus sanctus Filio. Si enim
respondetur ad hoc datum esse Spiritum sanctum
Filio, ut cum ipse quoque cum Patre daret eumdem
Spiritum sanctum, pars illi cum Patre gratia
imputaretur: terrena est haec opinio, et longe ab intellectu
divinitatis extranea, ut tanquam homo homini,
Deus Deo quasi indigenti subveniat. Namque
si dat Pater Spiritum sanctum Filio, dat Deus Deum
Deo. Pater enim Deus, et Filius Deus, et Spiritus
sanctus Deus, et unus idemque Deus. Non autem
intelligimus Deum a Deo Deum accipere;
nisi hoc dicatur, cum Deus est de Deo ut Filius
et Spiritus sanctus. Dicitur ergo Spiritus sanctus
Filii Spiritus, non ob aliud nisi quia ex

ipso est
CAPUT X.
Eadem processio probatur ex Christi insufflatione in
apostolos.
Post Resurrectionem legimus quia insufflavit Dominus
in discipulos suos, et ait illis: Accipite
Spiritum sanctum [(Joan. XX, 22)]
. Quid sibi vult ista
insufflatio? Scimus enim quia flatus ille, qui de ore
ejus tunc processit, non erat Spiritus sanctus. Non
ergo credimus illam insufflationem sine aliquo mysterio
factam esse. Quid igitur rectius hic intelligi
potest, aut aptius, quam hoc ideo illum fecisse
ut intelligeremus Spiritum sanctum de illo procedere?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.