PL 158, col. 307

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

susceptibiles intervalli possunt intelligi.
CAPUT XIV
Disparitas inter Filii ac Spiritus sancti processionem
de Patre, et splendoris ac caloris processionem de
sole.
Quod autem dicitur quia Filius et Spiritus sanctus
sic possunt esse de solo Patre ut nec Filius sit
de Spiritu sancto, nec Spiritis sanctus de Filio;
sicut splendor et calor simul procedunt de uno sole,
ut alter non sit de altero: non recte hoc nobis opponitur.
Cum enim dicimus Filium de Patre esse,
et Spiritum sanctum de Patre esse, Filium fatemur
Deum, et Spiritum sanctum Deum esse de Patre
Deo, et has tres personas unum solum Deum esse,
et idipsum esse de eodem ipso. In sole vero non

dicimus solem esse de sole, cum splendor aut calor
est de sole; nec idipsum esse solem et quod est de
sole; nec illa tria unum esse solem. Nam si sol
et splendor unus essent sol, aut si sol et calor similiter
unus sol essent, necesse esset aut splendorem
esse de calore, cum esset de toto sole, qui idipsum
esset quod calor; aut calorem de splendore
esse, cum de sole haberet esse, qui non a splendoris
differret essentia. Ponamus tamen Filium et
Spiritum sanctum ita pariter esse de solo Patre sicut
calor et splendor sunt de uno sole. Sed, si ita
est, unde habent, qui hoc dicunt, quod Spiritum
sanctum confitentur esse Filii, et Filium negant esse
Spiritus sancti? Nam, sicut nulla ratio admittit ut
calor sit splendoris, aut splendor caloris; ita non

patitur veritas ut Spiritus sanctus magis sit Filii,
quam Filius Spiritus sancti. Quapropter si negare
non audent Spiritum sanctum esse Filii, negent
Filium et Spiritum sanctum ita esse pariter de solo
Patre, sicut sunt splendor et calor de uno sole.
Quare, si hoc nobis objiciunt quod dixi de splendore
et calore solis, nec cum illis nec contra nos est.
CAPUT XV.
Quod Graeci non recte dicant Spiritum sanctum procedere
de Patre per Filium per quem sunt omnia;
sed ipse procedat ex Deitate, quae una est Patris et
Filii.
Sicut nobis dicitur, ne omnino separent Filium a
Patris communione in hac Spiritus sancti processione,
asserunt eum de Patre per Filium procedere.

Sed hoc quomodo intelligi possit, non videtur;
praesertim cum nusquam legant, unde hoc aperte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.