PL 158, col. 308
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
probare queant. Nam, si hoc sibi suffragari existimant
quod legimus de Deo: Quia ex ipso, et per
ipsum, et in ipso sunt omnia [(Rom. XI, 36)]
, ut ex
quo sunt omnia sit Pater et per quem Filius et in
quo Spiritus sanctus: et inter omnia, quae sunt per
Filium Spiritus sanctus intelligatur. Hoc quidem
quod ex Patre sint omnia, et per Filium, et in
Spiritu sancto, sine scrupulo accipimus; illud vero
quod Spiritus sanctus sit inter omnia, quae sic esse
dicit Apostolus, nimis est scrupulosum asserere.
Impossibile namque est unam quamlibet de illis tribus
personis inter illa omnia includere, et duas
alias excludere. Quod si Pater et Filius et Spiritus
sanctus sunt inter omnia, quae sunt ex Patre,
et per Filium, et in Spiritu sancto: et videat mens
rationalis quanta sequatur confusio. Cum ergo dicit
Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia, intelligere debemus sine dubio omnia creata a
Deo, quae ita sunt ex ipso, et per ipsum, et in ipso,
sicut aliud ex alio, et per aliud, et in alio. Quidquid
enim factum est, non est idem Deo, sed ab illo
aliud. Spiritus autem sanctus non est aliud, sed
idem ipsum quod est Pater et Filius. Utique
nihil aliud intelligi potest, quo ostendere possint
Spiritum sanctum per Filium de Patre (sicut
aiunt) procedere. Cum enim Pater et Filius non
differant in unitate deitatis nec Spiritus sanctus
procedat de Patre nisi de deitate; si eadem deitas
est Filii, nequit intelligi quomodo procedat de deitate
Patris per deitatem Filii, et non de ejusdem Filii
deitate; nisi forte quis dicat Spiritum sanctum non
procedere de deitate Patris, sed de paternitate; nec
per deitatem Filii, sed per filiationem: quae opinio
sua se patenti fatuitate suffocat. Quod si dicit
aliquis quia cum dico illum procedere de deitate
Patris et Filii, non possum deitatem Spiritus
sancti ab hac Patris et Filii deitate separare; quoniam
una et eadem est deitas trium: et ideo sequi,
si de deitate Patris et Filii procedit de sua quoque
eum procedere: et ob hoc Spiritum sanctum de
seipso procedere. Ad hoc jam supra me sufficienter
memini respondisse quia nulla persona ex seipsa
esse potest: nam, sicut Filius, cum est de Patris
essentia, quamvis non sit alia sed eadem Filii essentia
quae est Patris, non tamen est de seipso, sed
de Patre solo; ita Spiritus sanctus, cum est de
essentia Patris et Filii, quae est eadem illi, non tamen