PL 158, col. 314

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

hoc enim est Spiritus sanctus, quod est Filius et
quod est Pater
CAPUT XX [ al. XIX].
Ejusdem argumenti confirmatio refutatur.
Sed dicet aliquis: Ideo intelligimus Filium et Spiritum
sanctum revelare, quod solus Pater revelare
dicitur; et Patrem et Spiritum sanctum revelare et
nosse, quod solus Filius facere dicitur; et Patrem
et Filium docere, quod solus spiritus sanctus doctum
ire promittitur, quia quod de uno solo in uno loco
legitur, de aliis alibi aperte significatur. Cum
vero dicit Spiritum sanctum de Patre procedere,
non legimus alicubi cum de Filio procedere. Per
quod monemur non nostro sensu, quod nusquam
dictum est, asserere. Ad quod respondemus quia

potius docemur per haec quae sic dicta sunt, ea, quae
in similibus dictis tacentur, similiter intelligere;
praesertim cum ex his quae dicuntur, nulla ratione
contradicente, ea, quae non dicuntur, rationabili necessitate
consequi apertissime viderimus. Cum
enim dicit Dominus ad Patrem: Haec est autem vita
aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem
misisti Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
; an ideo debemus
separare ab hac salubri et vitali cognitione
Spiritum sanctum, quia nusquam legitur: Haec est
autem vita aeterna, ut cognoscant Patrem solum verum
Deum, et Spiritum sanctum. Aut: Haec est vita aeterna,
ut cognoscant Filium solum verum Deum et Spiritum
sanctum? Aut cum legimus: Quia sicut Pater
habet vitam in semetipso; sic dedit et Filio vitam

habere in semetipso [(Joan. V, 26)]
, dicemus Spiritum
sanctum non habere a Patre, a quo est, ut habeat
in semetipso vitam, sicut habet Pater et Filius; quoniam
hoc nusquam dicit Filius de Spiritu sancto,
sicut de seipso. Item cum dicit: Pater in me est, et
ego in Patre. Et: Qui videt me, videt et Patrem [(Joan. XIV, 10)]
,
an negabimus Spiritum sanctum
esse in Patre et Filio, et Patrem et Filium esse in
Spiritu sancto; aut eum, qui videt Filium, videre
Spiritum sanctum, sicut videt Patrem; si haec non
eadem pronuntiatione leguntur, qua de Patre et
Filio proferuntur? Imo quoniam unus idemque Deus
est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: cum dicitur
cognoscere solum verum Deum Patrem et Filium
esse vitam aeternam, inseparabiliter intelligendus

est in illa cognitione Spiritus sanctus. Et cum
legimus: Quia sicut Pater habet vitam in semetipso;
sic dedit Filio habere vitam in semetipso, non debemus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.