PL 158, col. 325

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi · Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non potest unus idemque esse qui est de aliquo,
et de quo est; secundum nomina has relationes
significantia, tenent, sicut diversae hominum personae,
pluralitatem. Notandum tamen quia nec Deus
est sine persona, nec persona sine Deo; et quia singulis
personis attribuimus aliquando propria singularum
aliquando uni quasi proprium, quod commune
est aliis. Nam cum dicimus: solus Pater est in
tribus personis, qui a nullo est,
solus Filius est
qui de uno et de quo unus est; solus Spiritus sanctus
est, de quo nullus est; singulas personas nominantes,
singulis propria attribuimus. Cum vero
legimus: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem
quis novit nisi Filius [(Math. XI, 27)]
. Et quae
sunt Dei, nemo cognovit nisi Spiritus Dei, (I Cor. II.

11). Quamvis videatur Scriptura quod de una dicit
persona, negare de aliis; commune tamen est omnibus,

habet quidquid habet; et omnia alia nonnisi ab illo
habent aliquid: et, sicut a se nonnisi nihil habent;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.