PL 158, col. 332

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quam velle deserere; sed aliquando prius est, vellere
deserere. DISC. Non possum negare. MAG. Dico
ergo quia non ideo non voluit, cum debuit, et
quod debuit quia voluntas defecit, Deo dare deficiente;
sed quia ipse volendo quod non debuit, bonam
voluntatem expulit mala superveniente. Quapropter
non ideo non habuit bonam voluntatem perseverantem,
aut non accepit, quia Deus non dedit;
sed ideo Deus non dedit, quia ille volendo quod non
debuit, eam deseruit, et eam deserendo non tenuit.
DISC. Intelligo quod dicis.
CAPUT IV.
Quomodo ille peccavit, et voluit similis esse Deo.
MAG. Dubitas adhuc diabolum non ideo voluisse
deserere quod habebat, quia non voluit tenere; sed

ideo non voluisse tenere, quia voluit deserere? DISC.
Non dubito sic esse posse; sed nondum fecisti me
certum sic esse. Prius ergo ostende quid voluit habere
quod non habebat, ut vellet deserere quod tenebat,
sicut in avaro monstrasti. Deinde, si nihil
contradici poterit ita esse, me non dubitare fatebor.
MAG. Peccasse illum non dubitas; quoniam a justo
Deo non potuit injuste damnari; sed quaeris quomodo
peccavit. DISC. Ita est. MAG. Si justitiam
perseveranter servasset, non peccasset unquam, nec
miser esset. DISC. Ita credimus. MAG. Justitiam vero
nullus servat, nisi volendo quod debet; neque deserit,
nisi volendo quod non debet. DISC. Nulli dubium.
MAG. Volendo aliquid igitur, quod velle tunc
non debebat, deseruit justitiam; et sic peccavit.

DISC. Ita sequitur. Sed quaero quid aliud voluit,
quam quod habebat. MAG. Quidquid habebat,
debebat velle. DISC. Debebat vere velle quod a Deo
acceperat; nec hoc volendo peccavit. MAG. Voluit
igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat,
sicut Eva similis voluit esse diis prius quam
Deus hoc vellet. DISC. Nec hoc ita sequi negare
queo. MAG. Nihil autem velle poterat nisi justitiam,
aut commodum: ex commodis enim constat beatitudo,
quam vult omnis rationalis natura. DISC. In
nobis possumus hoc cognoscere, qui nihil volumus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.