PL 158, col. 333

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nisi quod justum aut commodum putamus. MAG.
Justitiam vero volendo, peccare non potuit. DISC.
Verum est. MAG. Peccavit ergo volendo aliquod
commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit,
quod tamen ad augmentum beatitudinis esse
illi poterat. DISC. Palam est quoniam aliter non potuit.
MAG. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam
acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam
extra justitiam extendit. DISC. Aperte nunc video
quia peccavit, et volendo quod non debuit, et
non volendo quod debuit: et palam est quia
non ideo voluit plusquam debuit, quia noluit
tenere justitiam; sed ideo justitiam non tenuit, quia
aliud voluit, quod volendo illam deseruit, sicut
in avaro, de nummo et pane monstrasti. MAG. At

cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit
inordinate similis esse Deo. DISC. Si Deus cogitari
non potest, nisi ita solus ut nihil illi simile cogitari
possit, quomodo potuit diabolus velle quod non
potuit cogitare? Non enim ita obtusae mentis erat,
ut nihil aliud simile Deo cogitari posse nesciret.
MAG. Etiamsi noluit omnino par esse Deo, sed aliquid
minus Deo, contra voluntatem Dei, hoc
ipso voluit inordinate similis esse Deo, quia
propria voluntate, quae nulli subdita fuit, voluit aliquid.
Solius enim Dei esse debet, sic voluntate propria
velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem.
DISC. Ita est. MAG. Non solum autem
voluit esse aequalis Deo, quia praesumpsit habere
propriam voluntatem; sed etiam major voluit esse,

volendo quod Deus illum velle nolebat, quoniam
voluntatem suam supra voluntatem Dei posuit.
DISC. Satis liquet. MAG. Jam igitur tibi manifestum
esse puto ex rationibus suprapositis diabolum
sponte dimisisse velle quod debebat, et juste amisisse
quod habebat; quia sponte et juste voluit
quod non habebat, et velle non debebat. DISC.
Nihil puto manifestius. MAG. Quamvis igitur bonus
angelus ideo accepit perseverantiam, quia Deus
dedit, non ideo tamen malus non accepit, quia
Deus non dedit: sed Deus ideo non dedit, quia
ille non accepit; et ideo non accepit, quia accipere
noluit. DISC. Mihi quidem ita satisfacis ad ea
quae quaero, ut nec in his quae proponis, nec in
ipsa consequentia conclusionum tuarum ullam videam,

sensu meo, titubare veritatem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.