PL 158, col. 335

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

commodum illud fuit, quod et boni angeli
juste volendo sic profecerunt, et mali injuste
concupiscendo sic defecerunt. MAG. Quid illud fuerit
non video; sed quidquid fuerit, sufficit scire quia
fuit aliquid, ad quod crescere potuerunt; quod non
acceperunt, quando creati sunt, ut ad aliud suo merito
proficerent.
CAPUT VII.
Quaestio, an voluntas, et ejus conversio ad quod non
debet, sit ipsum malum quod malos facit; et cur
non possit rationalis creatura per se de malo converti
ad bonum, sicut potest de bono ad malum.
DISC. Et nobis nunc sufficiat hucusque de hoc
investigasse. Sed nescio quid sit, ut cum
me spero ad finem quaestionis jam pertingere,
tunc magis videam velut de radicibus succisarum

quaestionum alias pullulantes consurgere. Ecce
enim cum manifestissime videam perversum angelum
nulla ratione devenire potuisse in immoderatam
boni indigentiam, nisi propter immoderatam
concupiscentiam; non parum me movet, unde
ipsam inordinatam habuit voluntatem. Si enim bona
fuit, propter bonam voluntatem, de tanto bono cecidit
in tantum malum. Item: Si bona fuit, Deus
illam illi dedit; quia nonnisi nihil habuit a se. Si
ergo voluit quod Deus dedit velle, quid peccavit?
Aut si a se habuit hanc voluntatem, habuit aliquod
bonum, quod non accepit. Quod si mala
est, et aliquid est; iterum occurrit quia nonnisi a
Deo est, a quo est omne quod aliquid est. Et
similiter quaeri potest quid peccavit habendo voluntatem

quam Deus dedit; aut quomodo potuit Deus
dare malam voluntatem. Si vero haec mala voluntas
ab ipso diabolo fuit, et aliquid est, habuit
aliquid a se, et non est omnis essentia bona, nec
malum erit nihil, sicut solemus dicere; siquidem
mala voluntas essentia est; aut si mala voluntas
nihil est, propter nihil et ideo sine causa, tam graviter
damnatus est. Quod autem dico de voluntate,
hoc ipsum dici potest de concupiscentia, sive
desiderio, quoniam et concupiscentia, et desiderium
voluntas est: et sicut est bona et mala voluntas, ita
est bona et mala concupiscentia, et bonum et
malum desiderium. Quod si dicitur quia voluntas
est aliqua essentia, et ideo bonum est aliquid; sed
conversa ad hoc, quod debet velle, fit bona voluntas;

ad id vero, quod non debet, conversa, dicitur
voluntas mala: quidquid dixi de voluntate, video
posse dici de ipsa conversione voluntatis. Movet enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.