PL 158, col. 336

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

multum me, unde ipsam perversam habuit diabolus
voluntatis conversionem, et caetera quae de voluntate
modo dixi. Est adhuc aliud, quod valde
miror, cum considero hanc voluntatis conversionem:
cur, videlicet Deus talem fecerit illam naturam,
quam tanta excellentia sublimaverat; ut eo
quod debuit velle, posset convertere voluntatem
suam ad id quod non debuit; sed de eo quod
non debet, non possit ad id quod debet: cum multo
magis videatur, potestatem debuisse talis creatura
a tali factore accipere faciendi bonum, ad quod
facta est; quam faciendi malum, ad quod vitandam
facta est. Quod etiam in nostra natura
quaeri potest, quoniam credimus nullum hominem
posse bonam voluntatem habere, nisi dante Deo;

malam vero semper habere posse, sola permissione
Dei.
CAPUT VIII.
Quaestio proposita resolvitur. Quod voluntas, et ejus
conversio non sit ipsum malum.
MAG. Nec voluntatem, nec voluntatis conversionem
puto negari posse aliquid esse. Nam etsi non
sunt substantiae, non tamen probari potest eas non
esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter
illam, quae proprie dicitur substantia. Denique
bona voluntas non magis est aliquid, quam
mala voluntas; nec est ista magis malum quam illa
bonum. Non enim magis est aliquid voluntas, quae
vult dare misericorditer, quam illa quae vult rapere
violenter; nec magis haec malum quam illa bonum

est. Ergo si mala voluntas est ipsum malum, quod
malus aliquis dicitur, erit et bona voluntas ipsum
bonum, quo fit aliquis bonus: sed mala voluntas
erit nihil, si est ipsum malum quod credimus esse
nihil. Bona igitur voluntas nihil erit, quoniam ipsa
non magis est aliquid, quam mala voluntas. Quare
ipsum bonum quod bonos facit non poterimus negare
nihil esse, quoniam ipsum est bona voluntas
quae nihil erit. Sed falsum esse nullus ambigit, bonam
voluntatem sive bonum ipsum esse nihil. Itaque
mala voluntas non est ipsum malum quod malos
facit; sicut nec bona voluntas est ipsum bonum
quod bonos facit. Hoc ipsum, quod dixi de voluntate,
potest etiam considerari in conversione
voluntatis. Non enim magis est aliquid conversio

illa quae convertit voluntatem de rapina ad tribuendum,
quam est illa quae convertit eamdem voluntatem
de largitate ad avaritiam; et caetera, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.