PL 158, col. 337

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

de voluntate paulo ante dixi. DISC. Mihi quoque hoc
ipsum videtur quod asseris. MAG. Neque
ergo voluntas mala, neque prava voluntatis conversio,
est ipsum malum, quo angelus vel homo
fit malus, et quod nihil esse dicimus: nunc bona
voluntas aut bona voluntatis conversio est bonum
quo boni fiunt
CAPUT IX.
Quod injustitia sit ipsum malum, et sit nihil.
DISC. Quid ergo dicemus ipsum malum quod malos
facit: et quid ipsum bonum quod bonos facit?
MAG. Justitiam credere debemus esse ipsum bonum
quo sunt boni, id est justi, et angeli, et homines;
et quo ipsa voluntas bona sive justa dicitur,

injustitiam vero ipsum malum esse, quod nihil
aliud dicimus esse quam boni privationem, quod
malos et malam voluntatem facit: et ideo eamdem
injustitiam non aliud esse asserimus quam privationem
injustitiae. Quandiu enim voluntas primum
data rationali naturae, et simul in ipsa datione ab
ipso datore conversa, imo non conversa, sed facta
recta ad hoc quod velle debuit, stetit in ipsa rectitudine,
quam dicimus veritatem sive injustitiam, in
qua facta est, justa fuit. Cum vero avertit se
ab eo quod debuit, et convertit se ad id quod
non debuit, non stetit in originali (ut ita dicam)
rectitudine, in qua facta est? Quam cum deseruit,
magnum aliquid perdidit; et nihil pro ea, nisi privationem
ejus, quae nullam habet essentiam, et
quam injustitiam nominamus, suscepit.

66
CAPUT X.
Quomodo malum videatur esse aliquid.
DISC. Quod dicis malum esse privationem boni,
concedo; sed nihilominus video bonum privationem
esse mali. Et, sicut percipio in privatione mali
aliquid aliud fieri, quod bonum dicimus, ita animadverto
in privatione boni aliquid aliud fieri,
quod malum nominamus. Quapropter licet quibusdam
argumentis malum nihil esse probetur;
quoniam malum nonnisi vitium aut corruptio est,
quae nullo modo sunt nisi in aliqua essentia, et
quanto magis ibi sunt, tanto magis illam redigunt
in nihilum; et si eadem essentia omnino deveniat
ad nihil, vitium quoque et corruptio inveniuntur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.