PL 158, col. 338

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nihil: licet, inquam, sic aut alio modo probetur
nihil esse malum; non potest animus meus nisi
sola fide acquiescere; si non illud mihi auferatur,
quod mihi econtra probat malum nonnisi aliquid
esse. Nam cum auditur nomen mali, frustra
horrent corda nostra quod in hujus nominis significatione
intelligunt, si nihil significatur hoc
nomine. Item: Si vox haec, scilicet malum nomen
est; utique significativum est. Si autem
significativum est, significat; sed, nonnisi aliquid
significat. Quomodo ergo malum est nihil; si
quod significat nomen ejus, est aliquid? Denique,
cum manente justitia, tanta videatur tranquillitas,
tanta quies ut in multis nihil aliud videatur
justitia quam quiescere a malo; sicut est castitas,

patientia: recedente autem justitia, tam
diversus, tam laboriosus tamque multiplex occupet
animum affectus, qui velut crudelis Dominus
miserum homunculum cogat tot turpium et laboriosorum
operum cura sollicitum esse, et ipsis
operibus tam graviter laborare: mirum est, si poterit
ostendi nihil haec omnia operari.
CAPUT XI [ al. X].
Quod malum et nihil non possint per nomen suum
probari aliquid esse, sed quasi aliquid.
MAG. Puto quia non ita es insanus ut dicas
nihil esse aliquid, cum tamen non possis negare
nihil esse nomen. Quapropter si nihil non potest
probare aliquid esse, per nomen nihil, quomodo
aestimas te probare malum esse aliquid, per

nomen mali. DISC. Nihil agit exemplum, quod litem
lite resolvit. Nam et hoc ipsum, nihil, nescio quid
sit. Quapropter quoniam in manibus quaestio est de
malo, quod dicis esse nihil si vis me docere,
quid intelligam esse malum, doce me prius quid
intelligam esse nihil: deinde, ad alia quibus
propter nomen mali dixi me moveri de eo, ut aliquid
esse videatur, respondebis. MAG. Cum nequaquam
differant nihil esse et non aliquid esse, quomodo
dici potest quid sit quod non est aliquid?
DISC. Si non est aliquid, quod hoc nomine
significatur, non significat aliquid. Si vero non significat
aliquid, non est nomen: sed utique nomen
est, quanquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.