PL 158, col. 339

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sed semper nihil esse nihil cogamur fateri,
nemo tamen potest nomen nihili significativum
esse diffiteri. Verum, si hoc ipsum nomen
non significat nihil, sed aliquid, id quod significatur,
videtur non posse esse nihil, sed magis aliquid.
Si ergo quod significatur non est nihil, sed aliquid,
qualiter verum erit ut nihil significetur per hoc
nomen, quod est nihil? Quippe si vere nihil dicitur,
vere nihil est; et idcirco non est aliquid. Quare,
si quod significatur hoc nomine, non est nihil, sed
aliquid (quemadmodum consequentia videtur ostendere),
falso et incongrue vocatur hoc nomine.
At econtra, si secundum judicium omnium,
id quod nominatur nihil vere est nihil, nequaquam
est aliquid; usquamne videtur aliquid consequentius,
quam ut hoc ipsum nomen nihil significet,

id est non significet aliquid? Quid itaque
est quia hoc nomen, videlicet nihil non significat
nihil, sed aliquid; et non significat aliquid, sed
nihil? MAG. Forsitan non repugnant, significare
nihil et aliquid. DISC. Si non repugnant: aut ista
vox diversa consideratione significat nihil et aliquid;
aut invenienda res est aliqua, quae sit
aliquid, et nihil. MAG. Quid si utrumque inveniri
potest, et diversa, scilicet significationis consideratio
in hoc nomine, et eamdem rem esse aliquid,
et nihil? DISC. Utrumque vellem cognoscere. MAG.
Constat quoniam haec vox, scilicet nihil, quantum
ad significationem, nullatenus differt ab eo quod
dico, non aliquid. Nihil quoque hoc apertius,
quam quod haec vox, scilicet non aliquid, omnem

rem penitus et omne quod est aliquid, intellectu
removendum; nec omnino ullam rem, aut penitus
quod aliquid sit in intellectu retinendum, sua
significatione constituit. Sed quoniam remotio alicujus
rei significari nullatenus potest nisi cum significatione
ejus ipsius, cujus significatur remotio:
nullus enim intelligit quid significet non homo, nisi
intelligendo quid sit homo: necesse est ut haec
vox quae est, non aliquid, destruendo id quod est
aliquid, significet aliquid. Quoniam vero auferendo
omne quod est aliquid, nullam significat essentiam,
quam in audientis intellectu retinendam constituat:
idcirco vox, non aliquid, nullam rem, aut quod sit
aliquid, significat. Igitur haec vox, non aliquid, his

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.