PL 158, col. 341

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

eo: cum haec non sit aliquid, sed potius non
aliquid; et hanc habere, non sit habere aliquid, imo
carere eo, quod est aliquid. Caecitas namque non
est aliud quam non visus, aut absentia visus ubi visus
debet esse; non visus vero vel absentia visus
non magis est aliquid, ubi visus debet esse
quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis
est in oculo aliquid quia ibi debet esse visus, quam
non visus vel absentia visus in lapide, ubi non debet
esse visus. Multa quoque alia similiter dicuntur aliquid,
secundum formam loquendi, quae non sunt
aliquid, quoniam sic loquimur de illis, sicut de rebus
existentibus. Hoc ergo modo malum et nihil significant
aliquid; et quod significatur, est aliquid,
non secundum rem, sed secundum formam loquendi.

Nihil enim non aliud significat, quam non aliquid,
aut absentiam eorum quae sunt aliquid; et malum
non est aliud, quam non bonum, aut absentia boni,
ubi debet et expedit esse bonum. Quod autem non
est aliud, quam absentia ejus quod est aliquid, utique
non est aliquid. Malum igitur vere est nihil, et
nihil non est aliquid, et tamen quodammodo sunt
aliquid, quia sic loquimur de his, quasi sint aliquid,
cum dicimus: Nihil, vel malum fecit, aut, nihil aut
malum est, quod fecit: sicut dicimus: Aliquid, vel
bonum fecit, aut, aliquid vel bonum est quod fecit.
Hinc est quod cum negamus omnino esse aliquid
quod dicit aliquis, ita dicimus: Hoc quod dicis, nihil
est. Nam hoc et quod proprie non dicuntur nisi
de eo quod est aliquid: et cum ita dicuntur,

sicut modo dixi, non dicuntur de eo quod sit aliquid,
sed quod quasi aliquid dicitur. DISC. De ratione
nominis mali, qua me putabam posse probare malum
esse aliquid, satisfecisti.
CAPUT XII.
Quod angelus a se non potuit habere voluntatem primam;
et quod multa dicuntur posse aliena potestate,
et non posse aliena impotentia.
Restat nunc ut me ad alia, quae mihi malum esse
aliquid persuadere nituntur, quid respondere
valeam edoceas. MAG. Ut veritatem rei enodare
possimus, longius aliquantulum exordiri nos
oportet; sed et opus est ut tu ea, quae dicam, non
sis contentus singula tantum intelligere, sed omnia
simul memoria quasi sub uno intuitu colligere.

DISC. Ego quidem intentus ero quantum potero:
verumtamen si in aliquo tardior quam velis exstitero,
non te me exspectare pigeat, prout videris tarditatem
meam expetere. MAG. Ponamus ergo Deum
nunc facere angelum, quem velit facere beatum; et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.