PL 158, col. 342
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
non simul totum, sed per partes et hactenus jam
esse factum, ut jam sit aptus ad habendam voluntatem,
sed nondum velit aliquid. DISC. Pone quod vis,
et expone quod quaero. MAG. An ergo putas quod
iste angelus per se possit velle aliquid? DISC. Non
bene video quod dicis per se. Quod enim (sicut
supra jam dixisti de omni creatura) nihil habet,
quod non accepit, nihil potest per se. MAG. Per se
dico, per hoc quod jam habet: ut qui habet pedes
et quae sufficiunt ad potentiam ambulandi, potest
ambulare per se; qui autem habet pedes, et non
habet incolumitatem pedum non potest ambulare per
se. Hoc itaque modo quaero an ille angelus, qui
jam aptus est ad volendum, et nondum quidquam
vult, possit per se velle aliquid? DISC. Puto quia potest,
si aliquando vult. MAG. Non respondes ad interrogationem
meam. DISC. Quomodo? MAG. Ego quaero
de nihil volente, et de potestate quae praecedit
rem: et tu respondes de volente et de potestate
quae fit cum re. Nam omne quod est, eo ipso quia
est, potest esse; non autem omne quod est,
potuit esse, antequam esset. Cum ergo quaero
utrum ille qui nihil vult, possit velle, quaero
potestatem ante voluntatem, qua se possit movere
ad voluntatem. Tu vero, cum respondes quia si vult
potest, dicis potestatem quae fit cum ipsa voluntate.
Necesse enim est si vult, ut possit velle. DISC. Scio
duas esse potestates: unam, quae nondum est in re;
alteram, quae jam est in re. Sed et hoc non possum
nescire, quia quidquid ita potest esse ut jam sit, si
aliquando non fuit, potuit prius esse. Si enim non
potuisset, nunquam esset. Bene ergo aestimo me respondisse,
quia qui ideo potest velle, quia jam vult,
necesse est eum prius potuisse, quam vellet. MAG.
Putas quia quod nihil est, omnino nihil habet; et
ideo nullam habet potestatem, et sine potestate omnino
nihil potest. DISC. Hoc non possum negare.
MAG. Aestimo quia mundus, antequam fieret, nihil
erat. DISC. Verum dicis. MAG. Ergo omnino nihil
potuit, antequam esset. DISC. Ita sequitur. MAG.
Non ergo potuit esse, antequam esset. DISC. Et ego
dico: Si non potuit esse, impossibile fuit ut esset
aliquando. MAG. Et possibile, et impossibile erat,
antequam esset: et quidem in cujus potestate non
erat ut esset, erat impossibile; sed Deo, in cujus
potestate erat ut fieret possibile erat; quia ergo
Deus prius mundum potuit facere quam fieret,
ideo est mundus; non quia ipse mundus prius potuit
esse. DISC. Rationi non possum contradicere; sed
usus loquendi non consentit. MAG. Non est mirum.