PL 158, col. 343

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Multa namque in communi locutione dicuntur improprie;
sed cum oportet medullam veritatis inquirere,
necesse est improprietatem perturbantem,
quantum res expetit et possibile est, secernere. Ex
qua improprietate loquendi fit ut saepissime dicamus
rem posse, non quod illa possit, sed quoniam alia
res potest; et rem, quae potest, non posse, quoniam
alia res non potest: ut, si dico: Liber potest a me
scrib., utique liber nihil potest, sed ego possum
scribere librum. Et cum dicimus: Iste non potest
vinci ab illo, non aliud intelligimus quam ille non
potest vincere istum. Hinc est quod dicimus Deum
non posse aliquid sibi adversum, aut perversum;
quoniam sic est potens in beatitudine et justitia, imo
quoniam beatitudo et justitia non sunt illo diversa,

sed unum bonum, sic est omnipotens in simplici bono
ut nulla res possit quod noceat summo bono:
ideo namque non potest corrumpi vel mentiri.
Ita ergo quidquid non est, antequam sit sua potestate
esse non potest; sed, si potest alia res facere
ut sit, hoc modo aliena potestate potest esse.
Quamvis autem pluribus modis dividi possit potentia
vel impotentia, hoc tantum nunc tibi sufficiat
quia multa dicuntur posse non sua, sed aliena potestate;
et multa non posse non sua, sed aliena
impotentia. De propria igitur potestate loquor, cum
quaero de angelo, quem novum posuimus fieri, et
hactenus jam esse factum, ut jam aptus sit ad
habendam voluntatem, sed nihil adhuc velit; an
ipse possit per se velle aliquid et de ipsa mihi responde.
DISC. Si jam sic aptus est ad voluntatem

ut nihil illi aliud desit quam velle, non video
cur per se non possit: quicunque enim aptus est ad
videndum, et clausis oculis in luce positus nihil videt,
potest tamen videre per se: quare ergo
non volens similiter non velit per se, sicut non
videns potest per se videre? MAG. Quia ille non videns
habet visum et voluntatem, qua potest movere
visum; nunc vero de illo, qui nullam habet voluntatem,
loquimur. Quare, responde mihi, si qua
res seipsam movet de non velle ad velle, utrum sic
ipsa velit movere. 68 DISC. Si dixero quia moveatur
non volens, consequens erit ut non a se sed
ab alio moveatur, nisi forte si quis subito claudit
oculos ad ictum venientem, aut si cogitur quis aliquo
incommodo, ut velit quod prius non volebat.

Nescio enim an tunc prius se velit movere ad
hanc voluntatem. MAG. Nullus cogitur vel timore vel
sensu alicujus incommodi, nec attrahitur amore alicujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.