PL 158, col. 344

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

commodi ad volendum aliquid, nisi qui prius
habet naturalem voluntatem vitandi incommodum
aut habendi commodum; quia voluntate se movet
ad alias voluntates. DISC. Negare nequeo. MAG. Dic
ergo quia quidquid se movet ad volendum, prius se
vult ita movere. DISC. Ita est. MAG. Quod ergo nihil
vult, nullo modo potest se movere ad volendum.
DISC. Non possum contradicere. MAG. Restat igitur
ut ille angelus, qui jam aptus factus est ad habendam
voluntatem, sed tamen nihil vult, non possit
habere primam voluntatem a se. DISC. Necesse est
fateri me quia nihil potest per se velle, qui nihil vult.
MAG. Beatus autem non potest esse, si non vult beatitudinem.
Dico autem nunc beatitudinem, non
beatitudinem cum justitia, sed quam volunt omnes,

etiam injusti. Omnes quippe volunt bene sibi esse.
Excepto namque hoc, quod omnis natura bona dicitur;
duo bona et duo his contraria mala usu
dicuntur: unum bonum est, quod dicitur justitia,
cui contrarium malum est, injustitia; alterum
bonum est, quod mihi videtur posse dici commodum;
et huic malum opponitur incommodum.
Sed justitiam quidem non omnes volunt, neque omnes
fugiunt injustitiam; commodum vero non solum
omnis rationalis natura, sed et omne quod sentire
potest, vult; et vitat incommodum. Nam nullus
vult, nisi quod aliquo modo putat sibi commodum.
Hoc igitur modo, bene sibi esse omnes volunt, et
male sibi esse nolunt. De hac beatitudine nunc dico,
quia nullus potest esse beatus qui non vult beatitudinem.
Nullus namque beatus, potest esse aut

habendo quod non vult, aut non habendo quod vult.
DISC. Non est negandum. MAG. Nec beatus esse
debet qui non vult justitiam. DISC. Nec hoc minus
concedendum.
CAPUT XIII.
Quod accepta sola voluntate beatitudinis, nec aliud
posset velle, nec illam non velle; et quidquid vellet,
non esset justa vel injusta voluntas.
MAG. Dicamus ergo Deum illi dare primum solam
beatitudinis voluntatem, et videamus an idcirco
quia accepit aliquam voluntatem, jam ipse se possit
movere ad volendum aliud quam quod accepit
velle. DISC. Prosequere quod incoepisti: ego enim
paratus sum intelligere. MAG. Constat quia nondum

vult aliud quam beatitudinem; quia non aliud
accepit velle. DISC. Verum est. MAG. Quaero ergo
a te an possit se movere ad aliud volendum. DISC.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.