PL 158, col. 347

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

excedere; per hoc quia juste volet, non velit
excedere: et sic justam habens beatitudinis voluntatem,
possit et debeat esse beatus: qui non volendo
quod non debet velle, cum tamen possit, mereatur
ut quod velle non debet, nunquam velle possit;
et semper tenendo justitiam per moderatam voluntatem
nullo modo indigeat; aut si deseruerit justitiam
per immoderatam voluntatem, omni modo indigeat.
DISC. Nihil convenientius cogitari potest.
MAG. Memento quia, cum superius considerabamus
solam beatitudinis voluntatem sine hac meta, quam
addidimus, ut sub Deo se coerceat, dicebamus in ea
non esse justitiam vel injustitiam, quidquid vellet.
DISC. Bene memini.
CAPUT XV [ al., XIV].
Quod justitia sit aliquid.
MAG. An putas aliquid esse quod additum
eidem voluntati temperat illam, ne plus velit
quam velle oportet, et expedit? DISC. Nullus intelligens,
nihil hoc esse putabit. MAG. Hoc, satis
credo, animadvertis non aliud esse quam justitiam.
DISC. Nihil aliud cogitari potest. MAG. Certum
est igitur justitiam esse aliquid. DISC. Imo valde
aliquid bonum. MAG. Antequam acciperet justitiam
hanc, voluntas illa debebat velle et non velle
secundum justitiam? DISC. Non debebat quod ideo
non habebat, quia non acceperat. MAG. Postquam
autem accepit: non dubitas debere, nisi
aliqua violentia amittat? DISC. Semper eam huic debito
alligatam puto, sive teneat quod accepit sive

sponte deserat. MAG. Recte judicas. Sed quid,
si voluntas eadem justitiam tam utiliter et tam sapienter
additam sibi, nulla indigentia et nulla violentia
cogente, deserat, utendo sponte sua potestate,
id est plus volendo quam debeat? An remanebit aliquid
aliud cum ipsa voluntate, quam quod prius
considerabamus ante additamentum justitiae? DISC.
Quoniam nihil aliud est additum quam justitia,
separata justitia nihil aliud certum est remanere
quam quod prius erat, nisi quia debitricem fecit
eam accepta justitia, et quasi quaedam pulchra
vestigia sui reliquit derelicta eadem justitia. Eo
enim ipso, quo debitrix justitiae permanet, monstratur
honestate justitiae fuisse decorata. Sed et hoc
satis justum est, ut quod semel accepit justitiam,

eam semper debeat, nisi violenter amiserit. Et
certe multum dignior natura probatur, quae vel aliquando

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.