PL 158, col. 348

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

habuisse et semper habere ut habeat tam
honestum bonum convincitur, quam quae hoc
ipsum non habere nec debere aliquando cognoscitur.
MAG. Bene consideras: sed adde huic tuae
sententiae, quia quanto natura, quae hoc habuit
et debet, monstratur laudabilior, tanto persona,
quae non habet quod debet, convincitur vituperabilior.
DISC. Vehementer assentio. MAG. Discernere
mihi bene, quid ibi monstret naturam laudabilem,
et quid faciat personam vituperabilem. DISC.
Habuisse vel debere monstrat naturalem dignitatem,
et non habere facit personalem inhonestatem.
Debere enim, factum est ab eo qui dedit; non
habere vero, factum est ab ipso qui deseruit.
Ideo namque debet, qui accepit; ideo vero non habet,

quia deseruit. MAG. Non ergo reprehendis
in ipsa voluntate, quae non stetit in justitia, debere
justitiam; sed non habere justitiam. DISC.
Omnino nihil aliud ibi reprehendo quam absentiam
justitiae, sive non habere justitiam. Nam, sicut jam
dixi, debere, decorat; non habere vero, deturpat;
et quo magis illud decet, eo magis istud dedecet:
imo, non ob aliud voluntatem illam deturpat ex
propria culpa non habere, quam quia illam decorat
ex bonitate dantis debere habere. MAG. Nonne
jam voluntatem ipsam, quae non habet justitiam,
quam debet habere, judicas injustam, et in illa esse
injustitiam? DISC. Quis non ita judicet? MAG. Si non
esset injusta, nec esset in illa injustitia; puto quia
nihil in ea reprehenderes. DISC. Nihil omnino. MAG.

Ergo nihil aliud in ea reprehendis quam injustitiam,
et quia injusta est. DISC. Non possum aliud quidquam
in ea reprehendere. MAG. Si ergo nihil aliud
ibi reprehendis quam absentiam injustitiae, et illam
non habere justitiam, sicut paulo ante dixisti; et
iterum verum est quia nihil aliud reprehendis in ea,
quam in illa esse injustitiam, sive illam esse injustam;
palam est quia non aliud in illa est injustitia
aut esse injustam, quam absentia justitiae aut
non habere justitiam. DISC. Nullo modo possunt haec
esse diversa. MAG. Sicut igitur absentia justitiae et
non habere justitiam, nullam essentiam habet,
ita injustitia, et esse injustum, nullum habet esse,
et idcirco non est aliquid, sed nihil. DISC. Non
est consequentius aliquid. MAG. Memento etiam jam

constare quia recedente justitia, excepto debito justitiae,
nihil aliud illi remansit quam quod habebat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.