PL 158, col. 349

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ante susceptam justitiam. DISC. Constat utique.
MAG. At injusta non erat, nec injustitiam habebat,
antequam haberet justitiam. DISC. Non. MAG. Ergo,
aut recedente justitia, non est in illa injustitia,
nec est injusta; aut nihil est injustitia, vel esse injustum.
DISC. Non potest videri aliquid magis necessarium.
MAG. At injustitiam illam habere, et esse
injustam, post desertam justitiam concessisti. DISC.
Imo non possum non videre. MAG. Nihil igitur est
injustitia, vel esse injustum. DISC. Credentem me
fecisti scire quod nesciens credebam.
CAPUT XVI.
Quod injustitia non sit, nisi absentia debitae
justitiae.
MAG. Aestimo te jam cognoscere, cum injustitia

non sit aliud quam absentia justitiae, nec injustum
esse aliud quam non habere justitiam, cur non
ante datam, sed post derelictam justitiam, eadem
absentia justitiae vocetur injustitia, et non habere
justitiam, sit injustum esse, et sit utrumque reprehensibile:
non enim propter aliud, nisi quia non
dedecet abesse justitiam, nisi ubi debet esse. Sicut
enim virum, qui nondum debet habere barbam, non
dedecet non habere, cum vero jam debet habere, indecorum
est non habere, ita naturam, quae non debet
habere justitiam, non deformat non habere; illam
vero, quae habere debet, dehonestat non habere: et
quanto magis debere habere, virilem ostendit
naturam, tanto magis non habere, foedat virilem
figuram. DISC. Sufficienter video injustitiam non esse,

nisi absentiam justitiae, ubi debet esse justitia.
CAPUT XVII [ al., XVI].
Cur desertor angelus non possit redire ad justitiam.
MAG. Cum posuimus solam voluntatem beatitudinis
praefato angelo dari, vidimus eum nihil
potuisse 70 velle aliud. DISC. Aperte vidimus quod
dicis. MAG. An modo, derelicta justitia et remanente
illa sola voluntate, quae prius fuerat,
beatitudinis, potest idem desertor ad voluntatem
justitiae redire per se ad quam non potuit,
antequam daretur, venire? DISC. Sed modo multo
minus: tunc enim conditione naturae non poterat
habere; nunc vero merito quoque culpae non debet
habere. MAG. Nullo ergo modo potest habere justitiam
a se, cum non habet justitiam; quia nec antequam

eam accipiat, nec postquam eam deseruit.
DISC. Non debet aliquid habere a se.
CAPUT XVIII [ al., XVII]
Quomodo malus angelus se fecit injustum, et bonus
se justum: et quod malus sic debet Deo gratias pro
bonis, quae accepit, et deseruit; sicut bonus, qui
servavit accepta.
MAG. Nonne aliquo modo, vel cum haberet,
potuit ipse sibi dare justitiam? DISC. Quomodo
potuisset? MAG. Pluribus modis dicimur facere:
dicimur enim facere aliquid, cum esse facimus rem;
et cum facere possumus ut non sit, et non facimus.
Hoc itaque modo potuit ipse sibi dare justitiam, quia
potuit sibi auferre eam, et potuit non auferre: quomodo
ille, qui stetit in veritate in qua factus est, non
fecit, cum potuit, ut eam non haberet; et ita eam
ipse sibi dedit, et totum hoc a Deo accepit: ab eo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.