PL 158, col. 351
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
justitiam. Unde consequitur quia cum deserit
acceptam justitiam (si eadem essentia est, quae prius
erat) bonum est aliquod, quantum ad hoc quod
est; quantum vero ad hoc quia justitia quae fuit in
illa, non est, dicitur mala et injusta. Nam si velle
Deo similem esse malum esset, Filius Dei non vellet
similis esse Patri: aut velle quaslibet infimas voluptates,
esset malum; mala diceretur voluntas brutorum
animalium. Sed nec voluntas Filii Dei est mala,
quia est justa; nec voluntas irrationalis mala dicitur,
quia non est injusta. Unde sequitur nullam voluntatem
esse malum, sed esse bonum in quantum est,
quia opus Dei est; nec nisi in quantum est injusta,
malam esse: et quoniam nulla res mala dicitur,
nisi mala voluntas, aut propter malam voluntatem,
ut malus homo, et mala actio: nihil est apertius
quam nullam rem esse malum, nec aliud esse
malum quam absentiam justitiae derelictae in voluntate,
aut in aliqua re propter malam voluntatem.
CAPUT XX.
Quomodo Deus faciat malas et voluntates et actiones:
et quomodo accipiantur ab eo.
DISC. Sic tua disputatio veris, et necessariis apertisque
rationibus concatenatur ut nulla ratione, quod
dicis, dissolvi posse videam: nisi quia video aliquid
consequi, quod nec dici debere credo,
nec quomodo non sit si vera sunt quae dicis, non
video. Nam si velle esse similem Deo, non nihil, nec
malum, sed quoddam bonum est; nonnisi ab eo, a
quo est omne quod est, haberi potuit. Si ergo
angelus non habuit quod non accepit, quod habuit,
ab illo accepit a quo habuit. Quid autem ab illo accepit,
quod ille non dedit? Quare se habuit velle
esse similem Deo, ideo habuit, quia Deus dedit.
MAG. Quid mirum, si quemadmodum Deus dicitur
inducere in tentationem, quando non liberat ab
ea, ita fatemur eum dare voluntatem malam,
non prohibendo eam cum potest: praesertim, cum
potestas volendi quidlibet nonnisi ab illo sit?
DISC. Hoc modo non videtur esse inconveniens. MAG.
Si ergo datio non est sine acceptione: quemadmodum
non inusitate dicitur dare, et qui sponte concedit,
et qui non approbando permittit, ita non incongrue
accipere dicitur, et qui concessa suscipit, et qui illicita
praesumit. DISC. Nec incongruum, nec inusitatum
mihi videtur quod dicis. MAG. Quid ergo dicimus
contra veritatem, si dicimus cum diabolus voluit
quod non debuit, hoc illum et a Deo accepisse,
quia Deus permisit; et non accepisse, quia ille non