PL 158, col. 352
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
consensit? DISC. Nihil hic repugnare videtur veritati.
MAG. Cum igitur diabolus convertit voluntatem
ad quod non debuit, et ipsum velle, et ipsa conversio
fuit aliquid; et tamen nonnisi a Deo et de
Dei voluntate aliquid habuit, quoniam nec velle aliquid,
nec movere potuit voluntatem, nisi illo permittente,
qui fecit omnes naturas substantiales
et accidentales, universales et individuas. In
quantum enim voluntas, et conversio, sive motus
voluntatis est aliquid, bonum est, et Dei est; in
quantum vero justitia caret, sine qua esse non debet,
non simpliciter malum, sed aliquid malum est: et
quod malum est, non Dei, sed volentis, sive moventis
voluntatem est. Simplex quippe malum, est
injustitia; quoniam non est aliud quam malum, quod
nihil est. Aliquid vero malum est natura, in qua
est injustitia, quia est aliquid et aliud quam injustitia,
quae malum et nihil est. Quare quod aliquid
est, a Deo fit, et Dei est; quod vero nihil est, id est
malum, ab injusto fit, et ejus est. DISC. Quod quidem
Deus naturas rerum omnium faciat, fatendum
est; quod vero singulas actiones perversarum voluntatum,
velut ipsum pravum motum voluntatis, quo
ipsa mala voluntas se movet, faciat, quis concedat?
MAG. Quid mirum, si dicimus Deum facere singulas
actiones, quae fiunt mala voluntate, cum fateamur
eum facere singulas substantias, quae fiunt injusta
voluntate et inhonesta actione? DISC. Non
habeo quid contradicam: quippe nec negare possum
vere aliquid esse quamlibet actionem; nec fateri
volo non fieri a Deo, quod vere aliquam habet essentiam.
Neque ista tua ratio ullo modo accusat Deum,
aut excusat diabolum? sed omnino Deum 71 excusat,
et diabolum accusat. Sed vellem scire utrum
idem desertor angelus ista de se praesciverit.
CAPUT XXI.
Quod malus angelus non potuit praescire se casurum
esse.
MAG. Cum quaeris utrum ille angelus, qui non
stetit in veritate, praesciverit se esse casurum,
discernendum est de qua scientia dicas. Nam si
de illa scientia quaeritur, quae non est nisi cum
certa ratione aliquid intelligitur, omnino respondeo
non posse sciri quod potest non esse. Quod enim
non esse potest esse nequaquam certa potest colligi
ratione. Quapropter constat illum nullatenus potuisse
praescire casum suum, quem necesse non erat esse
futurum. Ponamus enim non fuisse futurum casum
illum; an itaque putas praesciri potuisse, si futurus