PL 158, col. 360

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

aperte ostendo cur et quomodo illam deseruit.
Nam ideo illam deseruit, quia voluit quod
velle non debuit; et hoc modo id volendo quod non
debuit illam deseruit. DISC. Cur voluit quod non debuit?
MAG. Nulla causa praecessit hanc voluntatem,
nisi quia velle potuit. DISC. An ideo voluit, quia potuit?
MAG. Non; quia similiter potuit bonus angelus
velle; nec tamen voluit. Nam nullus vult,
quod velle potest, ideo quia potest. DISC. Cur ergo
voluit? MAG. Nonnisi quia voluit. Nam haec voluntas
nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus,
aut attraheretur; sed ipsa sibi efficiens
causa fuit, si dici potest, et effectus
CAPUT XXVIII.
Quod potestas volendi quod non debuit, bona fuit

semper, et ipsum velle, bonum, quantum ad esse.
DISC. Si potestas ipsa volendi et ipsum velle, fuit
aliquid, bonum fuit et a Deo. MAG. Utrumque
fuit aliquid: et potestas quidem nonnisi bonum aliquid,
et spontaneum donum Dei; velle autem, secundum
essentiam, bonum: sed quoniam injuste
factum est malum, et tamen a Deo fuit, a quo est
omne quod aliquid est. Nempe non solum hoc habet
aliquis a Deo, quod Deus sponte dat; sed etiam
quod injuste rapit, Deo permittente. Et sicut dicitur
Deus facere, quod permittit fieri; ita dicitur dare,
quod permittit rapi. Quoniam igitur, permittente
Deo, angelus malus per rapinam usus est potestate
a Deo sponte data, a Deo habuit ipsum uti, quod
non est aliud quam ipsum velle. Non est enim aliud

velle quam uti potestate volendi; sicut idem est loqui,
et uti potestate loquendi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.