PL 158, col. 361

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quam vellem sum coactus, ut potui, consummare.
Nam plura, quae tacui, inseruissem et addidissem,
si in quiete et congruo spatio illud mihi
edere licuisset. In magna enim cordis tribulatione,
quam unde et cur passus sim novit Deus, illud in
Anglia rogatus incoepi, et in Capuana provincia
peregrinus perfeci. Quod secundum materiam, de
qua editum est, Cur Deus homo nominavi, et in duos
libellos distinxi. Quorum prior quidem infidelium
respuentium Christianam fidem, quia rationi putant
illam repugnare, continet objectiones et fidelium
responsiones: ac tandem remoto Christo (quasi nunquam
aliquid fuerit de illo) probat rationibus necessariis
esse impossibile ullum hominem salvari

qua scilicet ratione vel necessitate Deus homo factus
sit, et morte sua, sicut nos credimus et confitemur,
mundo vitam reddiderit. Cum hoc aut per
aliam personam, sive angelicam, sive humanam,
aut sola voluntate facere potuerit, de qua quaestione
non solum litterati, sed etiam illitterati multi quaerunt
et rationem ejus desiderant, Quoniam ergo
multi de hac tractari postulant, et licet in quaerendo
valde videatur difficilis, in solvendo tamen
omnibus est intelligibilis, et propter utilitatem
rationisque pulchritudinem amabilis. Quamvis
a sanctis Patribus inde, quod sufficere debeat, dictum

sit, tamen de illa 75 curabo, quod mihi Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.