PL 158, col. 366
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT VI.
Qualiter reprehendant infideles quod dicimus Deum
morte sua nos redemisse, et sic dilectionem suam
erga nos ostendisse, et pro nobis expugnare diabolum
venisse.
BOS. Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem
hanc redemptionem vocamus. In qua namque,
aiunt nobis, captione, aut in quo carcere, aut
in cujus potestate tenebamini, unde vos Deus non
potuit liberare nisi vos tot laboribus et ad ultimum
suo sanguine redimeret? Quibus cum dicimus: Redemit
nos a peccatis, et ab ira sua, et de inferno
et de potestate diaboli, quem quia nos non poteramus,
ipse pro nobis venit expugnare, et redemit
nobis regnum coelorum: et quia haec omnia hoc
modo fecit, ostendit quantum nos diligeret. Respondent:
Si dicitis quia Deus haec omnia facere
non potuit solo jussu, quem cuncta jubendo creasse
dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem
illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non
voluit nisi hoc modo, quomodo sapientem
illum ostendere potestis quem sine ulla ratione
tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec
quae obtenditis in ejus voluntate consistunt: ira
namque Dei non est aliud quam voluntas puniendi.
Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est
homo a peccatis, et ab ira Dei, et ab inferno, et a
potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur,
et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur.
Nam in cujus potestate est infernus, aut diabolus,
aut cujus est regnum coelorum, nisi ejus qui
fecit omnia? Quaecunque itaque timetis aut desideratis,
ejus voluntati subjacent cui nihil resistere
potest. Quapropter si humanum genus salvare noluit,
nisi eo quo dicitis modo, cum sola voluntate potuerit,
ut mitius dicam, videte quomodo ejus
sapientiae repugnatis. Nam si homo, quod facile
posset, id cum gravi labore sine ratione faceret, non
utique sapiens ab ullo judicaretur. Quippe quod dicitis
Deum taliter ostendisse quantum vos diligeret,
nulla ratione defenditur, si nullatenus hominem aliter
potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter
non potuisset, tunc forsitan necesse esset ut hoc
modo suam dilectionem ostenderet: nunc vero, cum
aliter possit salvare hominem, quae ratio est ut,
propter ostendendam dilectionem suam, ea quae dicitis
faciat et sustineat? An enim non ostendit angelis
bonis quantum eos diligat, pro quibus talia non
sustinet? Quod vero eum dicitis venisse expugnare
pro vobis diabolum, quo sensu audetis proferre.