PL 158, col. 367

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Nonne Dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo
ergo indigebat Deus, ut ad vincendum diabolum
de coelo descenderet? Haec nobis infideles objicere
posse videntur.
CAPUT VII.
Quod nullam diabolus habebat justitiam adversus hominem:
et quare videatur habuisse, et cur Deus
hoc modo hominem liberaverit.
Sed et illud quod dicere solemus, Deum scilicet,
debuisse prius per justitiam contra diabolum agere,
ut liberaret hominem, quam per fortitudinem; ut,
cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa,
et qui Deus erat, occideret, juste potestatem, quam
super peccatores habebat, amitteret; alioquin injustam
violentiam fecisset illi, quoniam juste possidebat
hominem, quem non ipse violenter attraxerat,

sed idem homo se sponte ad illum contulerat,
non video quam vim habebat. Nam, si diabolus
aut homo suus esset aut alterius quam Dei, aut in
alia quam in Dei potestate maneret, forsitan hoc
recte diceretur: cum autem diabolus aut homo non
sit nisi Dei, et extra potestatem Dei neuter consistat,
quam causam debuit Deus agere cum suo, de
suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo
conservo communem Dominum deserere, et ad se
persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem
cum furto Domini sui suscepisset? Uterque
namque fur erat; cum alter, altero persuadente,
seipsum Domino suo furabatur. Quid enim justius
fieri posset, sic hoc Deus faceret? Aut si judex
omnium Deus hominem sic possessum, de potestate

tam injuste possidentis, vel ad puniendum illum
aliter quam per diabolum, vel ad parcendum illi eriperet:
quae haec injustitia esset? Quamvis enim
homo juste a diabolo torqueretur; ipse tamen illum
injuste torquebat. Homo namque meruerat ut
puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo
cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum
nullum erat, ut puniret: imo hoc tanto faciebat injustius,
quanto non ad hoc amore justitiae trahebatur;
sed instinctu malitiae impellebatur. Nam hoc
non faciebat, Deo jubente, sed incomprehensibili sapientia
sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente.
Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur
habere in possidendo homine justitiam, ad

hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli vexationi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.