PL 158, col. 376

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

incarnatione Dei tantum et de his quae de illo assumpto
homine credimus quaestio est. BOS. Ita est.
ANS. Ponamus ergo Dei incarnationem, et quae de
illo dicimus homine, nunquam fuisse: et constet inter
nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae
in hac vita haberi non potest; nec ad illam posse
pervenire quemquam, nisi dimissis peccatis; nec
ullum hominem hanc vitam transire sine peccato:
et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria
est. BOS. Ita fiat; quia nihil in his inconveniens, aut
impossibile Deo videtur. ANS. Necessaria est igitur
homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem
perveniat. BOS. Sic omnes tenemus.
CAPUT XI.
Quid sit peccare, et pro peccato satisfacere.

ANS. Quaerendum est igitur qua ratione Deus dimittat
peccata hominibus: et ut hoc faciamus
apertius, prius videamus quid sit peccare, et quid
pro peccato satisfacere. BOS. Tuum est ostendere,
et meum intendere. ANS. Si angelus et homo
semper redderet Deo quod debet, nunquam peccaret.
BOS. Nequeo contradicere. ANS. Non est itaque
aliud peccare quam Deo non reddere debitum? BOS.
Quod est debitum quod Deo debemus? ANS. Omnis
voluntas rationalis creaturae subjecta debet esse
voluntati Dei. BOS. Nihil verius. ANS. Hoc est debitum,
quod debet angelus et homo Deo, quod solvendo
nullus peccat; et quod omnis, qui non solvit,
peccat. Haec est justitia sive rectitudo voluntatis,
quae justos facit sive rectos corde, id est voluntate;

hic est solus et totus honor, quem debemus Deo, et
quem a nobis exigit Deus. Sola namque talis
voluntas opera facit placita Deo, cum potest operari;
et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum
opus sine illa placet. Hunc honorem debitum
qui Deo non reddit, aufert Deo quod suum est, et
Deum exhonorat; et hoc est peccare. Quandiu autem
non solvit quod rapuit, manet in culpa; nec sufficit
solummodo reddere quod ablatum est, sed pro
contumelia illata plus debet reddere quam abstulit.
Sicut enim qui laedit salutem alterius non
sufficit, si salutem restituit, nisi pro illata doloris
injuria recompenset aliquid; ita qui honorem alicujus
violat, non sufficit honorem reddere, si non secundum

exhonorationis factam molestiam, aliquid
quod placeat illi, quem exhonoravit, restituat.
Hoc quoque attendendum, quod cum aliquis, quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.