PL 158, col. 377

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

injuste abstulit, solvit; hoc debet dare, quod ab illo
non posset exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo
debet omnis qui peccat, honorem, quem rapuit
Deo, solvere; et haec est satisfactio, quam omnis
peccator debet Deo facere BOS. In his omnibus,
quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum
me terreas, nihil habeo quod possim dicere
contra.
CAPUT XII.
Utrum sola misericordia, sine omni debiti solutione,
deceat Deum peccata dimittere.
ANS. Redeamus et videamus utrum sola misericordia,
sine omni solutione ablati sibi honoris, deceat
Deum peccata dimittere. BOS. Non video cur
non deceat. ANS. Sic dimittere peccatum non est

aliud quam non punire, et quoniam recte ordinare
peccatum sine satisfactione, non est nisi punire; si
non punitur, inordinatum dimittitur. BOS. Rationabile
est quod dicis. ANS. Deum vero non decet aliquid
in suo regno inordinatum dimittere. BOS. Si
aliud volo dicere, timeo peccare. ANS. Igitur
non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere.
BOS. Ita sequitur. ANS. Est et aliud quod sequitur,
si peccatum si dimittitur impunitum; quia similiter
erit apud Deum peccanti, et non peccanti: quod
Deo non convenit. BOS. Non possum negare. ANS.
Vide et hoc: Justitiam hominum nemo nescit esse
sub lege, ut secundum ejus quantitatem, mensura
retributionis a Deo recompensetur. BOS. Ita credimus.
ANS. Si autem peccatum nec solvitur, nec punitur,

nulli legi subjacet. BOS. Non possum aliter
intelligere. ANS. Liberior igitur est injustitia, si
sola misericordia dimittitur, quam justitia: quod
valde inconveniens videtur. Ad hoc etiam extenditur
haec inconvenientia, ut injustitiam Deo similem
faciat, quia sicut Deus nullius legi
subjacet, ita et injustitia. BOS. Nequeo resistere rationi
tuae: sed, cum Deus nobis praecipiat omnino
dimittere peccantibus in nos, videtur repugnare ut
hoc praecipiat nobis, quod ipsum facere non
decet. ANS. Nulla in hoc est repugnantia; quia
Deus hoc praecipit nobis ut non praesumamus quod
solius Dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam
facere, nisi ad illum qui Dominus est omnium:
nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse

facit Deus, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae.
BOS. Removisti repugnantiam, quam putabam
inesse; sed est aliud, ad quod tuum volo habere responsum:
nam, cum Deus sic sit liber ut nulli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.