PL 158, col. 384

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quorum aequalitas ei debetur, profecerunt post ruinam
malorum, quia perseveraverunt. Ex his rationibus
potius mihi videtur quia in angelis non fuit
ille perfectus numerus, quo civitas illa superna
perficeretur: quoniam si homo simul cum
angelis factus non est; sic possibile est esse, et
si simul facti sunt, quo magis putant multi, quoniam
legitur: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul [(Eccli. XVIII, 1)]
:
videtur necesse esse. Sed et si perfectio
mundanae creaturae non tantum est intelligenda
in numero individuorum, quantum in numero
naturarum, necesse est humanam naturam aut ad
complementum ejusdem perfectionis esse factam,
aut illi superabundare: quod de minimi vermiculi
natura dicere non audemus. Quare pro seipsa ibi

facta est, et non solum pro restaurandis individuis
alterius 82 naturae. Unde palam est quia etiamsi
angelus nullus periisset, homines tamen in coelesti
civitate suum locum habuissent. Sequitur itaque
quia in angelis, antequam quidam illorum caderent,
non erat ille perfectus numerus: alioquin necesse
erat ut aut homines, aut angeli aliqui caderent:
quoniam extra numerum perfectum ibi nullus
manere poterat. BOS. Nonnihil effecisti. ANS. Est et
alia ratio, ut mihi videtur, quae non parum suffragatur
illi sententiae, quae angelos non esse factos in
perfecto numero existimat. BOS. Dic illam. ANS. Si
angeli in illo perfecto numero facti sunt, et nullatenus
facti sunt homines, nisi pro restauratione
perditorum angelorum, palam est quia, nisi angeli
,
ab illa beattiudine cecidissent, homines ad
illam non ascenderent. BOS. Hoc constat. ANS. Si quis
vero dixerit quia tantum laetabuntur electi homines
de angelorum perditione, quantum gaudebunt
de sua assumptione, quoniam absque dubio haec
non esset, nisi illa fuisset, quomodo poterunt ab
hac perversa gratulatione defendi? Aut quomodo
dicemus angelos, qui ceciderunt, ex hominibus restauratos
; si illi sine hoc vitio permansuri erant, si
non cecidissent, id est sine gratulatione de casu
aliorum; isti vero sine illo esse non poterunt?
Imo qualiter cum hoc vitio beati esse debebunt?
Deinde qua audacia dicemus Deum non velle, aut
non posse, hanc restaurationem sine hoc vitio
facere? BOS. Nonne similiter est in gentibus, quae ad

fidem vocatae sunt, quia illam Judaei repulerunt?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.