PL 158, col. 385

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ANS. Non; nam si omnes Judaei credidissent, Gentes
tamen vocarentur: quia in omni gente qui timet Deum
et operatur justitiam acceptus est illi [(Act. X, 35)]
.
Sed quoniam Judaei apostolos contempserunt, ea tunc
fuit occasio ut ad Gentes illi converterentur. BOS. Nullo
modo video quid contra haec dicere possim.
ANS. Unde tibi videtur accidere singularis illa
laetitia de alieno casu? BOS. Unde, nisi quia certus
erit unusquisque, quoniam ubi erit nullatenus esset,
nisi alius inde cecidisset? ANS. Si ergo hanc certitudinem
nullus haberet, non esset unde ullus de
alieno damno gauderet. BOS. Ita videtur. ANS. Putasne
aliquem illorum habiturum hanc certitudinem;
si multo plures erunt, quam qui ceciderunt?
BOS. Nequaquam possum opinari quod eam habeat,

aut habere debeat. Quomodo namque quis poterit
scire utrum pro restaurando quod imminutum erat,
aut pro complendo quod nondum perfectum erat de
illo numero constituendae civitatis, sit factus: sed
omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam
illam civitatem? ANS. Ergo si plures erunt quam
reprobi angeli nullus poterit aut debebit scire se
non esse ibi assumptum, nisi pro alieno casu. BOS.
Verum est. ANS. Non igitur habebit aliquis cur gaudere
debeat de alterius perditione. BOS. Ita sequitur.
ANS. Cum itaque videamus quia si plures erunt homines
electi quam sint reprobi Angeli, illa non sequatur
inconvenientia quam sequi necesse est,
si plures non erunt: et cum impossibile sit ullum
in illa civitate futurum inconveniens, videtur necesse

esse ut angeli non sint facti illo perfecto numero,
et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri
angeli. BOS. Non video qua ratione hoc negari
queat. ANS. Aliam adhuc ejusdem sententiae
posse dici puto rationem. BOS. Hanc quoque proferre
debes. ANS. Credimus hanc mundi molem corpoream
in melius renovandam; nec hoc futurum
esse, donec impleatur numerus electorum hominum,
et illa beata perficiatur civitas; nec post ejus perfectionem
differendum. Unde colligi potest,
Deum ab initio proposuisse ut utrumque simul perficeret;
quatenus et minor, quae Deum non sentiret,
natura ante majorem, quae Deo frui deberet, nequaquam

perficeretur; et in majoris perfectione,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.