PL 158, col. 386

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

mutata in melius, suo quodam modo quasi congratularetur;
imo omnis creatura de tam gloriosa et
tam admirabili sui consummatione ipsi Creatori, et
sibi invicem, quaeque suo modo aeterne congaudendo
jucundaretur; quatenus quod voluntas in rationali
natura sponte facit, hoc et jam insensibilis
creatura per Dei dispositionem naturaliter exhiberet.
Solemus namque in majorem nostrorum exaltatione
congaudere: ut cum in natalitiis sanctorum exsultatione
festiva jucundamur de gloria eorum laetantes.
Quam sententiam illud adjuvare videtur: quia
si Adam non peccasset, differret tamen Deus illam
civitatem perficere, donec, completo ex hominibus,
quem exspectabat, numero, ipsi quoque homines in
corporum, ut ita dicam, immortalem transmutarentur

immortalitatem. Habebant enim in paradiso
quamdam immortalitatem, id est, potestatem
non moriendi: sed non erat immortalis haec potestas,
quia poterat mori, ut, scilicet, ipsi non
possent mori. Sed si ita est, ut, videlicet,
rationem illam et beatam civitatem, et hanc mundanam
insensibilemque naturam Deus ab initio
proposuerit simul perficere: videtur quia aut illa civitas
non erat completa in numero angelorum ante
malorum ruinam; sed exspectabat Deus ut eam de
hominibus compleret, quando corpoream mundi
naturam in melius mutaret: aut si perfecta erat
in numero, non perfecta erat in confirmatione; et
differenda erat ejus confirmatio, etiam si nullus in
ea pecasset, usque ad eam mundi, quam

exspectamus, renovationem: aut si non diutius illa
confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundana
renovatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed
quod mundum noviter factum statim Deus renovare,
et eas res, quae post renovationem illam
non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur
factae essent destruere instituerit, omni caret
ratione. Sequitur ergo quia angeli non ita fuerunt
in numero perfecto, ut eorum confirmatio non diu
differetur propterea quia mundi novi renovationem
mox oporteret fieri: quod non convenit. Quod
autem eamdem confirmationem usque ad mundi futuram
renovationem differre Deus voluerit, inconveniens

videtur, praesertim cum illam in aliquibus tam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.