PL 158, col. 388
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita
videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo
revelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae
Scripturae absque dubio contradicat, quia falsum
est: nec illud tenere volo, si cognovero. Sed si in
illis rebus de quibus diversa sentiri possunt sine
periculo, sicut est illud unde nunc agimus: si enim
nescimus utrum plures homines eligendi sint quam
sint angeli perditi, an non, et alterum horum
aestimamus magis quam alterum, nullum puto esse
animae periculum: si, inquam, in hujusmodi
rebus sic exponimus divina dicta, ut diversis
sententiis favere videantur, nec alicubi invenitur,
ubi quid indubitanter tenendum sit determinent,
non arbitror reprehendi debere. Illud autem
quod dixisti: Constituit terminos populorum, seu
gentium, juxta numerum angelorum Dei, quod in
alia translatione legitur, juxta numerum filiorum
Israel: quoniam ambae translationes aut idem significant,
aut diversa sine repugnantia, ita intelligendum
est, ut et per angelos Dei, et per filios
Israel, angeli boni significentur tantummodo, aut
soli homines electi, aut simul angeli et electi homines,
tota, scilicet, illa civitas superna. Aut per angelos
Dei, sancti angeli tantum; et per filios Israel,
soli homines justi. Aut soli angeli per filios Israel,
et justi homines per angelos Dei. Si boni angeli tantum
designantur per utrumque, idem est quod si solum
per angelos Dei; si vero tota coelestis civitas, hic
est sensus, quia tandiu assumentur populi, id
est, multitudines electorum hominum, aut tandiu
erunt populi in hoc saeculo; donec de hominibus
praedestinatus numerus illius civitatis nondum perfectus
compleatur. Sed non video nunc quomodo
soli angeli, aut simul angeli et homines sancti per
filios Israel intelligantur: sanctos autem homines
filios Israel, sicut filios Abrahae vocari non est
alienum. Qui angeli quoque Dei per hoc recte
possunt vocari, quia vitam angelicam imitantur,
atque similitudo et aequalitas angelorum illis promittitur
in coelo, et quia omnes juste viventes angeli
Dei sunt. Unde et ipsi confessores, aut martyres
dicuntur: qui enim confitetur et testatur