PL 158, col. 431

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

resurgere debent: quod est illis impossibile.
Aliter enim in dignitatem quam habituri erant
non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio
per potestatem suam quam acceperant stetissent in
veritate, si non peccassent. Quapropter si quis opinatur
Salvatoris nostri redemptionem usque ad illos
aliquando debere extendi, rationabiliter convincitur
quia rationabiliter decipitur. Quod non dico, quasi
pretium mortis ejus omnibus hominum et angelorum
peccatis sua magnitudine non praevaleat; sed quoniam
perditorum angelorum relevationi immutabilis
ratio repugnat.
CAPUT XXIII.
Quod in his quae dicta sunt, veritas Veteris et Novi
Testamenti probata sit.

BOS. Rationabilia, et quibus nihil contradici
possit, quae dicis omnia mihi videntur; et per unius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.