PL 158, col. 432

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quaestionis, quam proposuimus, solutionem, quidquid
in Novo Veterique Testamento continetur, probatum
intelligo. Cum enim sic probes Deum fieri
hominem ex necessitate; ut etiam si removeantur
pauca, quae de nostris libris posuisti (ut quod de
tribus personis Dei, et de Adam tetigisti) non solum
Judaeis, sed etiam paganis sola ratione satisfacias:
et ipse idem Deus homo Novum condat Testamentum,
et Vetus approbet, sicut ipsum veracem
esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur
verum esse potest aliquis diffiteri. ANS. Si
quid diximus quod corrigendum sit; non renuo correctionem,
si rationabiliter fit. Si autem testimonio
veritatis roboratur quod nos rationabiliter invenisse
existimamus; Deo, non nobis attribuere debemus,

qui est benedictus in saecula. Amen.

peccato: quia studiosa mens tua ad quaerendum
quaenam sit illa non parum provocatur. Quapropter
injustus tibi videri timeo; si quid inde mihi videtur,
dilectioni tuae abscondo. Dicam igitur sic
breviter de hoc quod sentio, ut nullius de eadem re
fidelem improbem sententiam: nec meam (si veritati
repugnare rationabiliter poterit ostendi)
pervicaciter defendam. Illam tamen ejusdem rei
rationem, quam in eodem opusculo posui, omnino
ratam et sufficientem (si bene consideretur) existimo:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.