PL 158, col. 433

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nihil enim prohibet ejusdem rei rationes
plures esse, quarum unaquaeque sola potest sufficere.
CAPUT PRIMUM. Quae sit originalis, et quae personalis justitia vel injustitia.
Ad videndum igitur qualiter Deus hominem assumpsit
de generis humani massa peccatrice sine
peccato, primum de originali peccato necesse est
investigare, quia de hoc solo nascitur haec quaestio.
Nam si videtur quomodo Christus huic subjacere
non potuit, et qualiter assumptio sive
conceptio illius hominis ab omni peccato libera fuit,
palam erit. Originale quidem ab origine denominari
dubium non est. Si ergo originale peccatum

non est nisi in homine, videtur dici aut ab originale
humanae naturae, quod est ab ejus initio
originale, eo quod ab ipsa humanae naturae origine
trahatur; aut ab origine, hoc est, ab initio uniuscujusque
personae, quoniam in ipsa ejus trahitur
origine. Sed quod ab initio humanae naturae
descendat, non videtur; quoniam origo illius justa
fuit, quando primi parentes justi facti sunt sine
omni peccato. Videtur itaque dici originale
ab ipsa origine uniuscujusque personae humanae:
quamvis si quis dicat peccatum vocari originale, eo
quod ab illis descendat in singulos, a quibus habent
originem naturae, non contradicam: si tamen
non negetur originale peccatum cum ipsa
uniuscujusque personae trahi origine. Licet enim

in uno quoque homine simul sint et natura, qua
est homo sicut omnes alii, et persona, qua discernitur
ab aliis; ut cum dicitur ille, vel iste: sive
proprio nomine, ut Adam et Abel; et uniuscujusque
peccatum sit in natura et persona: fuit
enim peccatum Adae in homine, quod est in natura;
et in illo qui vocatus est Adam, quod est in persona.
Est tamen peccatum, quod quisque trahit cum natura
in ipsa sui origine: et est peccatum quod
non trahit cum ipsa natura: sed ipse facit illud,
post quam jam est persona discreta ab aliis personis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.