PL 158, col. 443

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cum illa prior peccaverit, et Adam post et
per illam. Dicit enim Apostolus: Sed regnavit mors
ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae [(Rom.
V, 14)]
. Multa quoque alia leguntur, quae magis Adam
quam Evam criminari videntur. Quod ideo fieri
existimo quia illa duorum copula tota intelligitur
in nomine principalis partis; sicut saepe per partem
totum solet significari: aut quoniam Adam cum
costa sua, quamvis in mulierem aedificata, dici poterat
Adam, sicut legitur: quia Deus Masculum et
feminam fecit eos, et benedixit eis [(Gen. I, 17)]
. Et
vocavit nomen eorum Adam in die quo creati sunt:
aut idcirco, quia si non Adam, sed sola Eva peccasset;
non necesse erat totum humanum genus

perire, sed solam Evam. Poterat namque Deus de
Adam, in quo semen omnium hominum creaverat,
aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum
Dei perficeretur. Eisdem rationibus significabo
per nomen Adae eos ambos, nisi cum necesse
erit eos discernere.
CAPUT X. Cur graventur peccato Adae, qui ejus conscii non fuerunt.
Est quidem unusquisque filius Adae et homo per
creationem, et Adam per propagationem, et persona
per individuitatem, qua discernitur ab aliis.
Non enim habet esse homo ab Adam, sed per
Adam. Nam sicut Adam non se fecit hominem; ita
non fecit in se naturam propagandi: sed Deus qui

eum creavit hominem, fecit in eo hanc naturam;
ut de illo propagarentur homines. Dubium autem
non est, unde unusquisque alligetur debito, de quo
agitur: non enim unde, quia homo est, nec quia
persona est. Nam si idcirco unusquisque hujus debiti
reus est, quia est homo, aut persona; necesse
erat Adam, priusquam peccasset, hoc debito
astrictum esse, quia erat homo et persona: quod
est absurdissimum. Restat igitur ut per hoc tantum
sit debitor, quia est Adam; sed non simpliciter, quia
est Adam; sed quia est peccator Adam. Nempe sequeretur
quia si nunquam peccasset Adam; tamen qui
de illo propagarentur, cum hoc debito nascerentur:
quod impium est. Non incongruum est hic repetere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.