PL 158, col. 444
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quod jam supra dictum est: cur, scilicet,
unusquisque peccato vel debito Adae gravetur,
idcirco quia de illo propagatur; cum ejusdem peccati
conscius non fuerit. Cum fecit Deus Adam
fecit in eo naturam propagandi: quam subjecit ejus
potestati, ut ea uteretur pro sua voluntate, quandiu
ipse vellet subditus esse Deo: nam non illa uteretur
bestiali et irrationali voluptate, sed humana
et rationali voluntate. Sicut enim est bestiarum
nihil velle cum ratione; ita hominum esset
nihil velle sine ratione: quod semper debent, quia
potestatem hanc accepit Adam et eam semper servare
potuit. Dedit etiam illi 101 Deus hanc gratiam,
ut sicut quando illum condidit nulla propagandi
operante natura, aut voluntate creaturae,
simul fecit eum et rationalem et justum: ita simul
cum rationalem haberent animam, justi essent, quos
generaret operante natura et voluntate, si non peccaret.
Eadem quippe ratione, qua monstratur rationalem
naturam justam esse creatam, quod in saepe
fato fecit opusculo [(lib. II, c. 1)] , probatur etiam quod
qui ex humana natura propagarentur non praecedente
peccato, ex necessitate justitiam pariter haberent
cum rationalitate. Siquidem qui creavit primum hominem
sine parentum generatione, creat etiam eos
qui per creatam ab illo fiunt propagandi naturam.
Omnis igitur homo, si peccatum non praecessisset,
simul esset sicut Adam, et justus et rationalis.
Quoniam vero Adam subditus noluit esse Dei
voluntati; ipsa natura propagandi quamvis remaneret,
non fuit subdita ejus voluntati, sicut esset, si
non peccasset: et gratiam, quam de se propagandis
servare poterat, perdidit: atque omnes, qui operante
natura quam acceperat, propagantur, ejus
astricti debito nascuntur. Quamobrem quoniam humana
natura (quae sic erat in Adam tota, ut nihil de
illa extra illum esset,) peccando sine omni necessitate,
Deum exhonoravit, unde per se satisfacere
non potuit; gratiam, quam acceptam propagandis
de se semper potuit servare, perdidit: et peccatum,
secum comitante poena peccati, quantumcunque
per datam propagandi naturam propagetur,
trahit.