PL 158, col. 448

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sola propria voluntate de materia, in qua nullum
est peccatum. Quod qui non intelligit, non cognoscit
quid Deo non conveniat. Quapropter
etiam si purum hominem sic faceret Deus, ut dictum
est; necesse esset eum non minori praeditum esse
justitia et beatitudine, quam fuit Adam, cum primum
factus fuit.
CAPUT XIV. Quod propositae rationi non refragetur quod scriptum est: hominem de immundo semine et in iniquitatibus conceptum; etiamsi de aliquibus proprie dictum sit.
Nam si alicujus mens non capit quod de semine
hominis dixi, scilicet, non esse in illo peccatum
ante animam rationalem, sed immundum dici peccato

et iniquitate, propter futuram immunditiam,
cum jam erit homo: atque putat illum immundum
esse in ipsa conceptione propterea quia,
sicut ipse mihi opposui, legitur: Quis potest facere
mundum de immundo conceptum semine? [(Job XIV.)]
Et: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis
concepit me mater mea [(Psal. L)]
: non hic laboro,
quia non indigeo, ut quod non potest capere,
capiat; sed peto ut quod breviter dicam, attendat.
Illi utique qui haec dixerunt, aut voluerunt
ea intelligi de omni hominis semine; aut tantum
de illo quod cum sensu seminatur voluptatis,
quae non esset nisi brutorum animalium, si
homo non peccasset. At si de omni hoc senserunt;
ergo semen de sola Virgine sumptum immundum

tanti viri asseruerunt: quod impium est credere.
Non itaque hoc de illo scripserunt. Sed si de
aliquo hominis semine hoc juxta hunc sensum protulerunt,
non nisi de illo, quod cum praedicta
voluptate concipitur, intelligi voluerunt. Hoc autem
nullatenus refragatur nostrae rationi, quae semen de
Virgine sumptum asserit esse mundum, quamvis
sit de massa peccatrice.
CAPUT XV. Quomodo massa peccatrix non sit tota peccatrix.
Nam quemadmodum caecitas non est in aliqua
parte hominis, quamvis homo dicatur caecus,

nisi in oculo ubi debet esse visus; non enim est in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.