PL 158, col. 449

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

manu, vel in pede: nec surditas est nisi in aure,
cum homo dicitur surdus; ita licet massa generis
humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parte
ejus est peccatum, nisi, ut dixi, in voluntate,
quam in nulla hominis conceptione semen
habere cognoscitur. Quamobrem nulla ratione vera
aut verisimili contradicente, si considerentur quae
supra dicta sunt, jam libere possumus concludere
quia nulla ratio, nulla veritas, nullus intellectus
permittit ad hominem ex sola Virgine conceptum
de peccato massae peccatricis, quamvis de
illa sit assumptus, aliquid potuisse aut debuisse
accedere, etiamsi non esset Deus.
CAPUT XVI. Cur Joannes, et alii qui similiter concepti sunt per miraculum, non sint per se liberi a peccato.

Quod si objiciuntar mihi Joannes Baptista et alii
qui de sterilibus, et in quibus, prae senectute, natura
generandi jam erat emortua, propagati sunt, et
quasi per similem rationem putantur debuisse nasci
sine peccato et poena peccati, quia per miraculum
concepti sunt; valde utique intelligenda est ab istis
aliena, ratio illa quae virginalem conceptionem liberam
ab omni peccati monstrat necessitate. Aliud
est enim aliquid inauditum et inopinabile atque
naturae incognitum facere: et aliud naturam aut
aetate aut aliquo vitio debilitatam sanare, et ad
suum opus revocare. Nam si Adam non peccasset,
sicut ipse nulla senectute, nulla causa infirmaretur:
sic natura propagandi creata in illo et ad

utendum, ut jam dictum est, ejus potestati subdita,
nullo casu a suo cursu impediretur. Non ergo in
Joanne, et similibus, est aliquid novum naturae
Adae, sicut est in filio Virginis, datum; sed quod
suis causis infirmatum erat, cognoscitur esse reparatum.
Quare quoniam illi per propagationem naturalem
datam Adae sunt generati, nequaquam possunt
aut debent ei de quo agimus, in conceptionis
assimilari miraculo, ut ab originalis vinculo
peccati absoluti possint ostendi.
CAPUT XVII. Cur Deus incarnatus, cum de Adam posset facere homines non deos sine peccato tot, quot sufficerent.

Forsitan dicet aliquis: Si purus homo, qui Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.