PL 158, col. 450
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
non esset, potuit fieri de Adam sine omni peccati
contagione, sicut dicis, cur necesse fuit Deum incarnari;
cum aut per unum talem, qui esset sine
omni peccato, posset peccatores Deus redimere:
aut tot, quot necessarii erant ad perficiendam supernam
civitatem, homines simili miraculo facere?
Ad quod breviter respondeo. Ideo Deus factus
est homo, quia non sufficeret ad redimendos alios,
sicut in saepefato opusculo monstratum est,
homo non Deus. Idcirco etiam non fecit tot homines
tales, quot necessarii erant: ne si nullus de propagatione
naturali salvaretur, frustra naturam illam
in Adam condidisse, et quasi non fecisset, correxisse
videretur: quod summae sapientiae non
convenit de aliqua natura facere. Non longe supra
investigare proposui, quomodo semen sumptum
de Virgine, in quo monstratum erat nullum esse
peccatum, liberum a necessitatibus praedictis, in
quibus omnes alios homines concipi posueram,
posset intelligi: et de illa quidem necessitate, qua
recuperare justitiam, quam deseruit humana natura,
per se nequit; et de illa, qua corpus, quod
corrumpitur, aggravat animam, et maxime in infantibus,
illud liberari posse, quia homo ille
Deus esset, confidebam; si prius ab illo necessitas
peccati et debiti Adae et proximorum parentum
rationabiliter alienaretur. Incoepi itaque [(lib. I)]
quaerere quomodo valeret hoc intelligi de necessitate
peccati et debiti Adae; ut de aliis postea facilius
quod quaerebam inveniretur: et abundante gratia
illius de cujus conceptionis agitur [(lib. I, cap. 16)] ,
munditia factum est, ut non modo ab omni
peccato, et debito, et necessitatibus 103 praefatis
liberum cognosceretur; sed insuper hominem ita
conceptum esse debere praeditum non minori
justitia, vel beatitudine, quam in qua factus est
Adam, intelligibili ratione, etiam si non Deus sed
purus homo esset, probaretur. Siquidem pariter
irrationabile videbatur, et peccatum aut poenam
peccati ab ullis parentibus ad illum per talem
propagationem descendere; et Deum sponte rationabilem
naturam injustam, aut, nulla ejus promevente
injustitia, miseram facere.