PL 158, col. 451
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT XVIII. Quod de Virgine justa Deus conceptus sit, non necessitate, quasi de peccatrice nasci non posset, sed quia sic decebat.
Quamvis ergo de mundissima Virgine Filius Dei
verissime conceptus sit, non tamen hoc ea necessitate
factum est, quasi de peccatrice parente justa
proles rationabiliter generari per hujusmodi propagationem
nequiret: sed quia decebat ut illius hominis
conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens
erat, ut ea puritate, qua major sub Deo
nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater
unicum Filium suum, quem de corde suo
aequalem sibi genitum, tanquam seipsum diligebat,
ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus
idemque communis Dei Patris et Virginis Filius: et
quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem
eligebat; et de qua Spiritus sanctus volebat, et operaturus
erat, ut conciperetur et nasceretur ille de
quo ipse procedebat. Qualiter autem Virgo
eadem per fidem ante ipsam conceptionem mundata
sit, dixi [(lib. II, cap. 16, 17)] ; ubi aliam rationem
de hoc ipso, unde agitur hic, reddidi.
CAPUT XIX. Quomodo ista ratio, et altera alibi data concordent et differant.
Quae duae rationes intellectui meo videntur ad
quaestionem unaquaeque per se sufficere; sed ambae
simul animo vim rationis et decorem actionis quaerenti
copiose satisfacere. Et quamvis ad idem tendant,
in hoc tamen differunt, quod ista quidem,
quam hic protuli, monstrat Deum etiam de
peccatricis Virginis substantia, quoniam nusquam
est in hominis natura praeter voluntatem peccatum,
prolem debere justam, imo non nisi justam, nulla
ratione repugnante, tali propagatione producere.
Illa vero probat quod etiam si in tota Virginis essentia
peccatum esset, tamen ad hujusmodi conceptionis
munditiam, per fidem munda fieri posset.
Atque in ista omnis mortis necessitas, et cujuslibet
corruptionis sive laboris ab illo homine aperte
excluditur: in illa autem quaestio oriri de hoc
ipso videtur; sed sufficienti ratione, si diligenter