PL 158, col. 455

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

fecit esse; sed sicut dictum est, in illo fuerunt non
alii ab illo, et ideo longe aliter, quam sunt in seipsis.
Verum quamvis constet eos omnes in illo fuisse;
solus tamen Filius Virginis valde diverso modo ab
aliis in illo fuit. Omnes quippe alii sic fuerunt in
illo, ut per naturam propagandi, quae potestati et
voluntati ejus subdita erat, de illo essent: solus
vero iste non sic in eo fuit, ut per naturam aut voluntatem
ejus de illo fieret ( id est quantum ad
alios), de aliis enim acceperat. Adam, quando
peccavit, ut esset hoc de quo illi futuri erant, et ut
de illo essent ( id est quantum ad istum): de isto
vero, ut esset hoc, unde futurus erat; non autem
ut de illo esset, quia non erat in ejus potestate,
ut de illo propagaretur. Sed nec in potestate

ejus erat ut de alia essentia, aut de nihilo fieret.
Quare non erat in eo, ut hic aliquo modo esset.
Nam nec in potestate naturae, nec in potestate voluntatis
ejus erat, ut esset quoquo modo. Erat
tamen in eo natura, de qua propagandus erat, non
ejus, sed Dei potestate. Nam etsi usque ad Virginem
matrem in parentibus et voluntas seminavit, et natura
germinavit, ut ipsa Virgo partim naturali, partim
voluntario cursu ad suum esse ab Adam produceretur,
sicut omnes alii, in illa tamen nec
voluntas creaturae prolem seminavit, ne natura
germinavit; sed Spiritus sanctus et virtus Altissimi
de Virgine muliere virum mirabiliter procreavit.
De aliis ergo erat in Adam, id est in ejus potestate,

ut de illo essent; de isto vero non erat in illo, ut
aliquo modo esset: sicut non erat in limo, unde vir
primus factus est, ut de illo esset mirabiliter;
neque in viro, ut Eva de illo, quemadmodum facta
est, esset. Sed nec in aliquo eorum, in quibus fuit
ab Adam usque ad Mariam, erat, ut esset; fuit
tamen in illis, quia erat in eis, unde ipse assumendus
erat; quemadmodum erat in limo, unde primus
homo factus est, et in eo unde Eva facta est, non
voluntate creaturae aut potestate, sed sola divina
virtute: sed iste tanto mirabilius et majori
gratia; quanto illi puri homines, hic homo Deus
factus est. Valde itaque diverso modo iste erat in
Adam, quando peccavit; quam erant illi, qui voluntario

et naturali cursu procreantur. Illos ergo quodammodo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.